Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod tunc inplebimus, cum in carne ambulantes non secundum carnem militare domino coeperimus, illam beati apostoli sententiam opere ac uirtute clamantes: noster autem municipatus in caelis est. his tribus abrenuntiationibus proprie tres libri Salomonis aptantur. nam Prouerbia primae abrenuntiationi conueniunt, quibus concupiscentia carnalium rerum ac terrena uitia resecantur, secundae abrenuntiationi Ecclesiastes, ubi uniuersa quae aguntur sub sole uanitas pronuntiantur, tertiae Canticum Canticorum, in quo mens uisibilia cuncta transcendens uerbo iam dei caelestium rerum contemplatione coniungitur.

Quapropter non multum proderit primam nos abrenuntiationem cum summa deuotione fidei suscepisse, si secundam non eodem studio atque eodem impleuerimus ardore. et ita cum etiam hanc fuerimus indepti, ad illam quoque tertiam peruenire poterimus, qua de domo prioris nostri parentis egressi, quem ab exordio natiuitatis nostrae secundum ueterem hominem, quando eramus natura filii irae sicut etceteri, patrem nobis fuisse meminimus, omnem mentis intuitum ad caelestia deflectemus.

de quo etiam patre ad Hierusalem quae uerum patrem deum contempserat dicitur: pater tuus Amorraeus, et mater tua Chettaea, et in euangelio: uos ex patre diabolo estis, et desideria patris [*]( 1 II Cor. 4, 18 9 Phil. 3, 20 23 Ephea. 2, 3 26 Ezech. 16, 3 28 loh. 8, 44 ) [*]( 2 sed quae non uidentur om. D 5 illa WO in ante qua om. 0 6 dirigamus OP 8 beati pauli apostoli 0 9 conmunicipatus 0 1Q his] his igitur 0 solomonis W1 salamonis P 11 abrenuntiationis D1 12 ac om. D\'W 14 pronuntiatur D1 17 prode erit 0 22 quem] qnę D1 ab] in s. I. m. 2 W h 23 fili D 25 Ihrflm0 27 amorreus DWPX chetea a D cetthea W cethea OX cetea P 28 diabulo OP )

75
uestri uultis facere. quem cum dimiserimus, de uisibilibus ad inuisibilia transmigrantes cum apostolo dicere poterimus: scimus autem quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod habitationem habeamus ex deo, domum non manu factam aeternam in caelo, et illud quod paulo ante commemorauimus: noster autem municipatus in caelis est, unde et saluatorem expectamus dominum Iesum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori claritatis suae, et illud beati Dauid: quia incola ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei, ut secundum domini uocem tales efficiamur quales illi de quibus haec dominus ad patrem in euangelio loquebatur: de mundo hoc non sunt, sicut et ego non sum de hoc mundo, et rursum ad ipsos apostolos: si de hoc mundo essetis, mundus quod suum est utique diligeret: sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi uos de hoc mundo, propterea odit uos mundus.