Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cum enim dioit: si populus meus audisset me, priorem utique se locutum eis euidenter ostendit. quod fieri a domino non solum per legem scriptam litteris, uerum etiam cotidianis monitis solet secundum illud quod per Esaiam dicitur: tota die expandi manus meas ad populum non credentem mihi et contradicentem. utrumque ergo potest hoc testimonio conprobari quod dicitur: si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo utique inimicos eius humiliassem: et super tribulantes eum inmisissem manum meam.

nam sicut liberum arbitrium per inoboedientiam populi demonstratur, ita dispensatio dei et auxilium eius uersiculi ipsius initio declaratur ac fine, cum se et priorem locutum fuisse commemorat et postea inimicos eius humiliaturum, si ab eodem fuisset auditus. nos enim per haec quae protulimus non liberum arbitrium hominis uolumus submouere, sed huic adiutorium et gratiam dei per singulos dies ac momenta necessariam conprobare. [*]( 15 Beai. 66, 2 (LXX) ) [*]( 1 eum W: eos (os in ras. m. 2) D et OPXv inmisissem WX: inmississem Dl misissem (miss-) D\'OPv 3 deo 0 4 adstlmere D 6 per om. D\' 8 lsrt D WF 9 arbitri 0 10 cottid. X 11 momentis D\' 12 meus om. X loqutum D loquutum 0 13 quod] quodsi D 18 quo W 19 isrl W 21 eos D\'P misiBsem OP 24 loquutum 0 27 aummonere D summoueri W 28 necessaria OP )

95