Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Hoc testimonium apertissime liberum demonstrat arbitrium quod dicitur: si populus meus audisset me, et alibi: et non audiuit populus meus uocem meam. cum enim dicit si audisset, ostendit in potestate illius fuisse uel adquiescendi uel non adquiescendi iudicium. quomodo igitur non in nobis nostra salus est conlocanda, cum uel audiendi uel non audiendi ipse nobis concesserit facultatem?
PAFNVTIVS: Acute quidem considerastis hoc quod dicitur si audisset me, sed nequaquam qui sit qui ad audientem uel non audientem loquatur adtendistis nec illud quod sequitur: pro nihilo utique inimicos eius [*]( 2 Rom. 1, 26 4 1. c. 28 7 Ps. 80, 12-13 12 1. c. 14 13 1. c. 12 22 1. c. 15 ) [*]( 1 corporum 0 2 dicentes W1 P1 X1 3 passionis D1 4 credederunt D\' habere om. 0 5 notitii WOP 6 connenit WP: conneniunt (ninnt in ras. m. 2) D et OXv et om. 0 per proph.] perphetam D 7 meus om. W 8 isrt DW 9 inquid DP adinuentιόnes] desideria in ras. longioris uocis m. 2 D cordis D\'Xc 11 testimonio 0 12 quo dicitur D2Xv, quod igitar W: cf. cap. 22, 2 quod dicet 0 13 et (ante non) s.l.m. 2 D meas om. D1 15 uel post fuisse om. W adquiescenda (priore loco) D\' 16 constituenda (stituenda in ras. m. 2) D 17 concessit 0 19 Pafns X acute quidem om. W 20 qui DWOP: quis v ad om. 0 21 adtendistis W: adtenditia (prius i in ras.) D et OPv nee] et W )