Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim liberum arbitrium, sed dominus soluit conpeditos: non nostra uirtus, sed dominus erigit elisos: non lectionis industria, sed dominus inluminat caecos, quod Graece dicitur ϰύϱιος σοϕοι̃ τυϕλούς, id est dominus sapientes facit caecos: non nostra cautio, sed dominus custodit aduenas: non nostra fortitudo, sed dominus adleuat (siue suffulcit) omnes, qui conruunt. haec autem dicimus, non ut studium nostrum uel laborem atque industriam quasi inaniter et superfluo inpendenda uacuemus, sed ut nouerimus nos sine auxilio dei nec adniti posse nec efficaces nostros esse conatus ad capessendum tam inmane praemium puritatis, nisi nobis adiutorio domini ac misericordia fuerit contributum. equus enim paratur in diem belli: a domino autem est adiutorium, [*]( 1 Phil. 2, 13 5 Phil. 1, 29 11 Ps. 67, 29 15 Ps. 145, 7 16 1. c. 8 19 1. c. 9 20 Ps. 144, 14 26 Prov. 21, 31 (LXX) ) [*]( 1 quod om. W - 2 nobis Xx et post uelle om. 0 4 et ante bonam om. DI 8 connersationis 0XI 15 airtutis D\' 17 grece DWOPX ϰύϱιος] k DW kc X 18 τyΦaoyc W τΦΔmc X graeca om. P plane corrupta sunt in 0 21 curruunt JD1 P1 22 inpeadendo W(c) 23 ausilio 0 24 conatos WQP1 capescendum D1OX1 eapisc. P 25 adiutoria Dx aiutorio 0 27 die DOP est autem 0 )

88
quia non est in fortitudine potens uir.