Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid potuit apertius dici quam ut et bonam uoluntatem nostram et operis consummationem a domino in nobis pronuntiaret impleri? et iterum: quia uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini. hic quoque et initium conuersionis ac fidei nostrae et passionum toleranti-I un donari nobis a domino declarauit. quod intellegens Dauid quoque similiter orat sibi hoc ipsum domini miseratione concedi dicens: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis, ostendens non sufficere sibi salutis principia dono dei gratiaque conlata, nisi fuerint eadem miseratione ipsius et cotidiana opitulatione perfecta.