Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

certos tamen esse nos conuenit, quod omnem uirtutem indefessis conatibus exercentes nequaquam diligentia uel studio nostro perfectionem possimus adtingere nec sufficiat humana sedulitas laborum merito ad tam sublimia beatitudinis praemia peruenire, nisi ea domino nobis cooperante et cor nostrum ad id quod expedit dirigente fuerimus indepti. ideoque debemus cum Dauid orantes momentis singulis dicere: perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moueantur uestigia mea, et: statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos, ut nostrum arbitrium, quod procliuius uel ignoratione boni uel oblectatione passionum fertur ad uitia, ille inuisibilis rector mentis humanae ad uirtutum potius studia retorquere dignetur.