Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

PAFNVTIVS : Hoc uos recte mouisset, si in omni opere uel disciplina principium tantum esset ac finis et non etiam quaedam medietas interesset. itaque sicut occasiones salutis diuersis modis deum cognoscimus operari, ita nostrum est occasionibus a diuinitate concessis uel enixius uel remissius famulari. nam [sicut dei fuit uocantis oblatio exi de terra tua, ita Abrahae fuit exeuntis oboedientia, et quemadmodum illud quod dicitur et ueni in terram ut fiat obtemperantis est opus, ita illud quod additur quam tibi monstrauero iubentis dei uel promittentis est gratia.