Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Has igitur uisibiles mundi diuitias relinquentes non nostras, sed alienas abicimus facultates, quamuis eas gloriemur uel nostro labore quaesitas uel parentum ad nos hereditate transmissas. nihil enim ut dixi nostrum est nisi hoc tantum, quod corde possessum atque animae nostrae cohaerens a nemine potest prorsus auferri. de illis autem uisibilibus diuitiis ad eos, qui illas tamquam proprias retentantes communicare indigentibus nolunt, increpans loquitur Christus: si in alienis fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit uobis? euidenter igitur has diuitias alienas esse non solum cotidiana experientia docet, uerum etiam sententia domini ipsa appellatione signauit.

de inuisibilibus uero pessimisque diuitiis loquitur [*]( 8 I Tim. 6, 17-19 16 cf. Luc. 16,19 sqq. 25 Luc. 16,12 ) [*]( 8 huius mundi Dr 10 omnia habunde D 13 adpraehendat W1 15 saciare Dl saturari OXx eleaz*arus 0 16 geenne 0 et om. DOP 17 ardore Dl 18 X non distinguit 19 abidamus 0 22 adque DP quoherens 0 23 ad erae. in D: om. P 24 propriis D1 retinentes 0 25 alieno 0 fidelis W\' 29 inuisibilibus D2WO2: uisibilibus D1O1Pv (corrupte X corr.) ) [*]( ini. CM\'. s. ) [*]( 6 )

82
Petrus ad dominum: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? quos utique nihil amplius quam uilissima conscissaque retia certum est dimisisse. quae omnia nisi in hac abrenuntiatione uitiorum quae uere magna et summa est fuerint intellecta, nec pretiosum aliquid inueniemus apostolos reliquisse, nec dominum habuisse propter quod illis tantam beatitudinis gloriam largiretur, ut ab eodem mererentur audire: in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel.

si igitur hi, qui perfecte terrenas istas uisibilesque abdicant facultates, certis ex causis ad illam apostolicam caritatem peruenire non possunt nec illum sublimiorem paucorumque admodum renuntiationis tertium gradum expedito queunt uigore conscendere, quid illi de semet ipsis iudicare debebunt, qui nec primam quidem quae perfacilis est perfecte adripientes atque antiquas pecuniarum suarum sordes cum infidelitate pristina retentantes nudo tantum sibimet autumant monachorum uocabulo gloriandum?