Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tripertito enim modo in scripturis sanctis intelleguntur diuitiae, id est malae, bonae, mediae. et malae quidem sunt de quibus dicitur: diuites eguerunt et esurierunt, et: uae uobis, diuites, quia recepistis consolationemnestranoL quas etiam diuitias abiecisse summa perfectio est. ad quarum distinctionem pauperes illi sunt qui in euaogelio domini uoce laudantur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et in psalmo: iste pauper clamauit, et dominus exaudiuit eum, et iterum: pauper et inops laudabunt nomen tuum.

sunt etiam bonae, quas adquisisse magnae uirtutis ac meriti est, quas uir iustus possidens conlaudatur dicente Dauid: generatio rectorum benedicetur. gloria et diuitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi, et iterum: redemptio animae uiri propriae diuitiae. de quibus diuitiis in Apocalypsi dicitur ad illum qui eas non habens uituperabiliter pauper et nudus est: incipiam te, inquit, euomere ex ore meo. quia dicis quod diues sum et locuples et nullius egeo, et [*]( 1 Ps. 37, 6 2 Hierem. 8, 22 12 Ps. 33, 11 13 Luc. 6, 24 16 Mt. 5, 3 18 Ps. 33, 7 19 Ps. 78, 21 22 Ps. 111, 2-3 24 Prov. 13, 8 (LXX) 26 Apoo. 3, 16—18 ) [*]( 1 conputriuerunt D* 3 inqaid DWP 4 he* (e erae.) D haec WO proprie 0 6 haec WO proprie OPX 7 nec P 9 inplicati D\'OX. 18 ue DO nobis D1 recipiafaia D\' 0 14 abieocisse W 15 ille Dx sunt om. W 19 laudabunt (αlvέσουσι) DOr: laadabit WPXc 24 uiri eras, in D 26 88 W\'P 27 inquid DWP dices 0 )

81
nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et\' caecus et nudus, suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias, et uestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae.

sunt quoque mediae, id est quae possunt uel bonae esse uel malae. ad utramque enim partem pro arbitrio uel qualitate utentium transferuntur. de quibus beatus apostolus diuitibus, ait, mundi huius praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto diuitiarum, sed in deo qui praestat nobis abunde omnia ad fruendum, bene facere, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. quas iterum diues ille in euangelio retinens ac nequaquam indigentibus subministrans, de cuius micis satiari pauper Lazarus ante fores eius expositus cupiebat, intolerandis gehennae ignibus et aeterno deputatur ardori.