Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nec mirum si in cella quis residens, quasi in artissimum claustrum cogitationibus congregatis, anxietatum multitudine suffocetur, quae de carceribus habitaculi cum homine prorumpentes continuo uelut equi effrenes per diuersa peruolitant. sed cum ad praesens de suis uelut stabulis euagentur, capitur statim aliquod uel breue ac triste solacium: cum uero corpore ad cellam propriam remeante rursum quasi ad sedem suam cuncta cogitationum caterua recucurrerit, grauiores excitat stimulos ipsa inueteratae licentiae consuetudo.

hi ergo qui necdum possunt uel norunt uoluntatum suarum instigationibus reluctari, cum acedia pectus insolitum uehementius inpugnante intra cellam fuerint anxiati, si progrediendi saepius libertatem sibi remissa districtionis lege concesserint, acriorem aduersum se pestem hoc ut putant remedio suscitabunt: sicut gelidissimae aquae haustu uim internarum febrium quidam restinguere posse se credunt, cum utique ex hoc accendi ignem illum constet potius quam sedari, siquidem momentaneam illam releuationem multo grauior consequatur adflictio. [*]( 1 quotidie 0 cottidie K aria Bl 2 oarne] corpore Kv 5 coercere Kv et] nec Kc 6 non om. c intollerabilem B 8 nincentur Kl 9 quia] quas Kl in BF: intra OlKv om. 01 11 de om. 0 12 per] in Kv 13 uelnti B (nimirum uelut istabnlis) stabilis F enagftntur 0 capituri statim (i. e. capitur istatim) BF 15 remeat BXF remeant 0 remeaot et B* rurena OKfJ 16 recurrerit F1OK2ν recnrrere Kl 17 innetereta Kl hii BFOK1 19 accedia 0 20 progradiendi 0 21 destrictionis BFO 23 anstu BlFO 24 quum 0 accendi ex hoc OKv 26 reaelationem BFKX coniequetur B2ν )

680

Quamobrem ita monachi omnis intentio in unum semper est defigenda cunctarumque cogitationum eius ortus atque circuitus in id ipsum, id est ad memoriam dei strenue reuocandi, uelut si quis teretis absidae cameram uolens in sublime concludere subtilissimi illins centri lineam iugiter circum ducat ac secundum illius certissimam normam omnem rutunditatis parilitatem structurae colligat disciplina.