Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

In hac ergo unusquisque custodia iugiter perseuerans efficaciter illud inplebit, quod per Abbacuc prophetam satis euidenter exprimitur: super custodiam meam stabo et ascendam super petram, et speculabor ut uideam quid loquatur in me, et quid respondeam ad arguentem me. quod quanti laboris ac difficultatis sit, experi-lo mentis illorum, qui in illa Calami seu Porphyrionis heremo commorantur, manifestissime conprobatur.

nam cum longiore solitudinis interuallo ab uniuersis urbibus et habitaculis hominum quam heremus Sciti diuidantur (septem siquidem uel octo mansionibus uastissimae solitudinis deserta penetrantes uix ad cellarum suarum secreta perueniunt), tamen, quia illic agriculturae dediti claustris minime cohibentur, cum ad haec squalida in quibus degimus uel illa Scitiotica uenerint loca, tantis cogitationum aestibus, tanta animi anxietate uexantur, ut quasi rudes et qui solitudinis exercitia ne leuiter quidem aliquando contigerint commorationem cellae et quietis silentia tolerare non possint atque ex eis statim excussi tamquam expertes ac nouicii proturbentur.

non enim sedare interioris hominis motus et cogitationum suarum tempestatibus obuiare iugi sollicitudine ac perseueranti intentione didicerunt, qui [*]( \'7 Hab. 2, 1 (LXX) ) [*]( 1 adque B capiet F 2 amo BFO 3 et] ac Κν 4 sagatd F 5 hanc... custodiam 0 perseuerens Fl 6 abbacnch B abacuc K profetam F 8 et nideam quod K1 10 dificnltatis B 11 siue O2Κν: om. 0* porfyrionis B\'F porfirionis Bl prophirionis 0 pnrfnrionis K 12 Sime cdprobatnr manifestis (sic) F longiori F* 14 eremns 0 sciti 0\': scitU O2K1 scithii B1FК2 scithie B* 16 cellularum ΟΚν illi 01 18 scitiotica K1: scithiotica FK* sci.thiotjca B (0 eras.) schitiotica 0 20 solitudines OKl 21 commemorationem K1 22 adque Bl 23 agnonicii K nooitii B interiores 0 )

679
subdiualibus cotidie operibus desudantes tota die sub aeria inanitate non solum carne, uerum etiam mente. peruolitant et cogitationes suas cum mobilitate corporea passim in aperta diffundunt. et idcirco nec multiuolam animi sui sentiunt nanitatem nec eius lubricos possunt cohercere discursus, et contritionem spiritus non ferentes intolerabilem sibi ipsam silentii sui aestimant iugitatem, ac laboriosis ruris operibus indefessi uincuntur otio et quietis suae diuturnitate lassantur.