Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

regnum enim caelorum secundum sententiam domini uim patitur, et uiolenti diripiunt illud. isti profecto sunt laudabiles uiolenti, qui uim faciunt perditioni suae. homo enim, ut scriptum est, in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae. perditio nostra est oblectatio uitae praesentis et ut expressius dicam exsecutio desideriorum uoluntatumque nostrarum, quas si quis ab anima sua subtraxerit ac mortificauerit, gloriosam profecto et utilem perditioni suae uim facit, abnegans dumtaxat ei iucundissimas uoluntates, quas per prophetam sermo diuinus frequenter incusat dicens: quia in diebus ieiunii uestri inuenietur uoluntas uestra, et iterum: si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sane meo, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non inuenitur uoluntas tua, ut loquaris sermonem.

cui etiam quanta beatitudo promittitur confestim per prophetam subiungit: tunc, inquit, delectaberis super dominum, et sustollam tesuperaltitudinemterrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim domini locutum est. et idcirco dominus noster atque saluator, ut nobis amputandarum uoluntatum nostrarum [*](6 Mt. 11, 12 9 Prov. 16, 26 (LXX) 16 Esai. 58, 3 17 1. c. 13 22 1. c. 14 ) [*]( 1 hii FOZ1 2 animae saae ll: uoluntatibus (uolupt. 0) sais OZ" 8 eam F: se OZ" 4 domini«e gregii F 6 etenim 0 10 faciunt 0 11 exequutio 0 12 uoluptatumque FO animo suo 0 14 iocund. Z 15 uolupt. 0, item infra profetam FO 16 inuenitur FO 19 glorificaberis Z 20 inuen... r F inuenietur 0 ut non 0 21 promittatur Zv per profetam F: profeta 0 propheta Zv 22 inquid OZ delectaueris FO 24 hereditatl 0 25 loquutum 0 adque 0 )

710
formam traderet, non ueni, inquit, facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me, et iterum: non sicut ego uolo sed sicut tu. quam uirtutem illi specialiter exercent, qui in coenobiis conmorantes senioris reguntur imperio, qui nihil omnino arbitrio suo agunt, sed uoluntas eorum ex uoluntate pendet abbatis.

postremo ut iam disputationis huius sermo claudatur, nonne, obsecro, etiam in hoc centuplam gratiam euidentissime qui fideliter Christo deseruiunt consequuntur, dum pro nomine eius a summis principibus honorantur, ac licet ipsi humanam gloriam non requirant, uenerabiles tamen etiam in persecutionum angustiis iudicibus cunctis ac potestatibus fiunt, quorum uilitas etiam mediocribus forsitan despicabilis esse potuisset uel pro obscuritate natalium uel pro condicione seruili, si in ) saeculari conuersatione mansissent ?

per Christi autem militiam nobilitatis nemo status calumniam commouere, nemo obscuritatem generis audebit opponere: quin potius illis ipsis uilissimae condicionis obprobriis, quibus confundi et dehonestari ceteri solent, Christi famuli gloriosius nobilitantur. quod euidentius in abbate Iohanne, qui in illa heremo quae Lyco oppido adiacet commoratur, possumus adprobare.

qui perobscuris maioribus natus ita pro Christi nomine uniuerso paene humano generi admirabilis factus est, ut eum ipsi quoque rerum praesentium domini, qui mundi huius atque imperii gubernacula retinentes etiam potentibus cunctis regibusque terrori sunt, uelut dominum uenerentur et oracula eius de tam longinquis regionibus expetentes imperii sui apicem et statum salutis bellorumque prouentus illius orationibus meritisque committant. [*]( 1 Ioh. 6, 38 3 Mt. 26, 39 ) [*]( 1 inquid FZ 4 seniores Fl seniorutn 0 5 imperio. Explicuerunt conlationes monachok F 6 pendit Z 11 persequutionum 0 13 despecabilis 0 14 conditione OZ 17 inponere 0 18 conditionis OZ oppropriis 0 20 ioanne 0 lico 0 22 pene OZ 24 adque 0 )

711

Tali beatus Abraham de inlusionis nostrae uel origine uel medella disputatione disseruit atque oculis quodammodo nostris cogitationum quas diabolus auctor ingesserat propalauit insidias nosque ad desiderium uerae mortificationis accendit, quo etiam multos, licet incompto haec omnia sermone digesta sint, credimus inflammandos. nam licet summorum patrum flagrantissimos sensus tepida eloquii nostri fauilla contexerit, plurimorum tamen algorem, qui remotis uerborum cineribus uiuacitatem latentium sensuum suscitare uoluerint, calefaciendum putamus.