Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

parum est enim renuntiasse monachum semel, id est in primordio conuersionis suae contempsisse praesentia, nisi eis cotidie renuntiare perstiterit. usque ad finem namque huius uitae illud nobis dicendum est cum propheta: et diem hominis non desideraui, tu scis. unde et dominus in euangelio si quis, inquit, uult post me uenire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.

Et idcirco ei, qui de interioris hominis puritate peruigilem sollicitudinem gerit, expetenda sunt loca, quae mentem eius nulla ad culturae distentionem ubertatis suae fecunditate sollicitent nec de cellulae fixa atque inmobili statione proturbent atque ad aliquod subdiuale opus prodire conpellant, et ita uelut in apertum effusis cogitationibus omnem mentis directionem ac subtilissimum certe illius destinationis intuitum per diuersa dispergat.

quae a nemine prorsus quamuis sollicito ac uigilanti uel caueri poterunt uel uideri, nisi qui corpus atque animum suum iugiter intra parietum saepta concluserit, ut ita quis uelut piscator egregius uictum sibi apostolica arte prospiciens in tranquillissimo cordis sui profundo agmina cogitationum [*]( 2 Luc. 16, 25 13 Hierem. 17, 16 14 Luc. 9, 23 ) [*]( 1 nobis illam OKv 4 dispectis K \' huius mundi 0 7 arenarum BFO glebae codd. 8 conparemus Bl 10 principio 0 conuersationis K1 11 quotidie 0 cottidie K perstisterit B prestiterit 0 persteterit Kl 13 profeta F de I raui B 15 inquid uult BFO: uult inquit (inquid K1) Kv 16 cottidie K: om. 0 20 adque Bl 21 adque ad BlF 23 snbtilissimum Kv: sublimissimum BFO distinationis Kl 25 adque B\' 26 septe B\' septa reR. 28 tranquillissimi Ka )

678
natantia intentus atque inmobilis captet et tamquam de prominenti soopnlo curiose profunda prospectans, quas ad se hamo adtrahere debeat salutari, quas uero tamquam malos et noxios pisces neglegat ac refutet, sagaci discretione diiudicet.