Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et idcirco si fontem uitii huius et originem uultis agnoscere, rationabilem mentis uestrae atque animae portionem [*]( 2 humoria codd. 3 caefalarcię B\' cefalargye 0 caefalargiae rell. quam O, item infra 4 obtalmicum BOK optalm. F 6 adque B ciragrica 0 chiragreca K1 ualetudo B\'F 8 humorie codd. 9 quod 0 10 partes K* 11 adque B cuiusquam Bp 12 quafr] qUi K 13 ahonkojr BF graeca omnia et id est oM. 0 14 eyΜΗτΙkoɴ BF ƟyΛΗΚΟΝ K ΗπιƟyΜΗτιΚΟΝ β eιτιοyΜΝτιkοΝ BF concupiscibilem Fl 15 corrumpantur B1 16 rtozae F passiones OK1 19$reses O lierisaeos K1 hereseos refl. 20 procreatrit BFXI 21 acidiamK1 crudélitatem (Jc 22 corruperit] milnerauerit β 83 castrimarg. B* fylargir. B filargir. K 24 generkuit F 25 XVI om. K 2S idque Bl ) [*]( 44* )

692
noueritia esse corruptam, ex qua uel praesumptionum uel cenodoxiae solent uitia pullulare. proinde hoc primum animae uobis ut ita dixerim membrum rectae discretionis iudicio et humilitatis uirtute curandum est, quo uitiato dum non solum ad perfectionis iam peruenisse fastigia, sed etiam docere alios posse uos creditis et ad eruditionem ceterorum sufficientes atque idoneos iudicatis, per elationem cenodoxiae hac quam patefecit uestra confessio peruagationum uanitate raptamini. quas amputare deinceps absque difficultate poteritis, si uerae discretionis ut dixi humilitate fundati quam laboriosum quamque difficile sit unicuique nostrum saluare animam suam mentis uestrae contritione discatis, et intimo cordis adfectu non modo longe uos ab illa docendi praesumptione submotos, uerum etiam adhuc egere doctoris agnoscatis auxilio.

Adhibete ergo huic membro uel parti animae uestrae, quam specialiter diximus uulneratam, uerae humilitatis medellam: quae quoniam ceteris animae uirtutibus in uobis, quantum apparet, infirmior est, necesse est ut diabolicae

i infestationi prima subcumbat. quemadmodum ingruentibus quibusdam iniuriis, quae uel ex accedenti labore uel de aēris corruptione gignuntur, fieri etiam in corporibus humanis solet, ut illa quae fuerint infirmiora casibus istis prima consentiant atque subcumbant, cumque peculiarius in eis morbus insederit, sanas quoque partes corporis eadem peste tabefaciat, ita et animam uniuscuiusque nostrum flante quodammodo pestilentia halitu uitiorum illa maxime passione necesse est adtemptari, in qua tenerior atque infirmior eius portio ualidis inimici non [*]( 1 praesumptionem Kl 2 pollulare F 3 membris (1 diatrictionii 0 4 dum om. 0 1 adque Bl . hanc U: om. βc 8 uanitates aptamini B 9 quam 0 dificultate B 10 districtionis 0 12 adfectu K: affectu rell. 15 .codd. non distinguunt 17 medelam F2β2 19 succumbat BF post hoc uocabulum tn BFOZ\' cap. 17 incipit 20 uel ex.. labore om. BF aecedenti 0: accidenti βν 28 adque B1 snccnmbant BF \\ qumque 0 inriderit Z 24 aanas BF: reliquas Οβν et ita F 26 alitu B\'FOZ illam K1 adtentari BF 27 adque B* )

693
tam fortiter resistit inpulsibus, et ex illis periculum captiuitatis incurrere, in quibus faciliorem proditioni aditum reserat incauta custodia.

sic namque Balaam populum dei posse decipi certa ratione collegit, dans consilium ut ez illa parte, qua infirmari nouerat filios Israhel, perniciosi eis laquei tenderentur, non dubitans eos oblata copia feminarum fornicationis ruina protinus conlapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas. ita ergo unumquemque nostrum nequitiae spiritales uersuta malignitate pertemptant, illis praecipue adfectibus animae insidiosos laqueos praestru- . entes, quibus eam senserint aegrotare, ut uerbi gratia cum uiderint rationabiles animae nostrae partes esse uitiatas, illo nos ordine decipere moliantur, quo Achab regem ab illis Syris deceptum scriptura commemorat, qui dixerunt: