Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ABRAHAM: Omnium uitiorum unus fons atque principium est, secundum qualitatem uero partis illius uel ut ita dixerim membri, quod in anima fuerit uitiatum, diuersa uocabula passionum corruptionumque sortitur. quod nonnumquam etiam morborum corporalium probatur exemplo, quorum cum una sit causa, in diuersa tamen aegritudinum genera pro [*]( 8 Agg. 1, 6 (LXX) 9 ProT. 13, 7 (LXX) 11 Prov. 12, 9 (LXX) ) [*]( 1 adque B\' quioquid OK1 2 illam 0 aggeus eodd. profeta FO 8 eaeniat 0 dndttit 0 misit Kr et Vvig. 4 saeculum K1 saccalam OK2ν et Vulg. pertunsum Jr, item infra 5 saecalum K1 recoadit 0 qui om. O quicquid F2OK2 conuersationem O 8 cottid. K 7 distensione B* fiet Κν 8 parere 0 9 correptione 0 12 indigit K* 18 panem 0 16 qaorum Kb 18 ammodam BP1 posse om. 0 19 aaletad. F 20 ante om. BF 21 adqae B2F 22 uel] et ΟΚν )

691
qualitate membrorum quae fuerint occupata distinguitur.

etenim cum arcem corporis, id est caput uis noxii umoris obsederit, cefalargiae procreat passionem: cum uero aures oculosue peruaserit, in otalgicum siue ophthalmicum uertitur morbum: cum se ad articulos quosque et ad manuum summa. transfuderit, articularis atque chiragrica dicitur ualitudo: cum autem ad pedum ima defluxerit, podagra mutato nomine nuncupatur: totque uocabulis una atque eadem noxii umoris origo distinguitur, quot membrorum ceperit portiones.

eodem modo de uisibilibus ad inuisibilia transeuntes animae nostrae partibus atque ut ita dixerim membris uim cuiusque uitii inesse credamus. quam cum sapientissimi quique tripertitae definiant esse uirtutis, necesse est ut aut λογιϰόν, id est rationabile, aut θυμιϰόν, id est irascibile, aut ἐπιθυμητιϰόν, id est concnpiscibile eius aliquo conrumpatur incursu. cum ergo aliquem ex his adfectibus uis noxiae obsederit passionis, pro illius corruptione etiam uitio nomen inponitur.

nam si rationabilem eius partem uitiorum pestis infecerit, cenodoxiae,. elationis, inuidiae, superbiae, praesumptionis, contentionis, haereseos uitia procreabit. si irascibilem uulnerauerit sensum, furorem, inpatientiam, tristitiam, acediam, pusillanimitatem crudelitatemque parturiet. si concupiscibilem corruperit portionem, gastrimargiam, fornicationem, filargyriam, auaritiam et desideria noxia terrenaque generabit.