Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui dum arte mirifica aSrios gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem uestigio semitam non cauta atque sollicita moderatione seruauerint, terra, quae omnibus uelut naturalis est basis et solidissimum cunctis ac tutissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi ad eam praecipiti carnis pondere delabuntur. ita etiam indefessa illa dei bonitas inmutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo nobis ipsi consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti.

uae enim inquit eis, quoniam recesserunt a me: uastabuntur, quoniam [*]( 4 Iob 26, & 6 Iob 15, 16 (LXX) 27 Oa. 7, 18 ) [*]( 2 defixuB βν3 contemplationem BSFI 10 Kãp X B X a F 12 socenoaatis B s٭chenouatis F iscenoaatis 0 scenobatis β fananbnloa β 13 snae om. BF 19 non canta] incauta 0 21 firmamentum §r 22 pernities B nature B 23 dilabuntnr B2F2β delebdntur 0 \'25 summos K1 adque B 26 ipsis Οβν conciscimus B* 27 inquid BFOIPZ )

654
praeuaricati sunt in me, et iterum: uae eis cum recessero ab eis. arguet namque te malitia tua, et auersio tua increpabit te. scito, et uide quam malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum. funiculis namque peccatorum suorum unusquisque conatringitur. ad quos satis conpetenter a domino increpatio illa dirigitur: ecce, inquit, omnes es uos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et in flammis, quas succendistis, et iterum qui incendit, inquit, malitiam, peribit ab ea.