Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cum ergo semet ipsos cotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegrauatos ab illa mentis sublimitate decidere et inuitos, immo uero etiam nescientes in legem peccati mortisque transduci atque, ut cetera praetermittam, illis saltim quae superius conprehendi bonis quidem ac iustis, sed tamen terrenis a conspectu dei operibus auocari, habent profecto pro quibus ad dominum iugiter ingemescant, habent pro quibus in ueritate humiliati atque conpuncti non uerbis tantum, sed adfectu se pronuntient peccatores et ueniam pro omnibus, quae cotidie superati fragilitate carnis incurrunt, a gratia domini iugiter postulantes ueras paenitentiae lacrimas indesinenter effundant, quippe qui uideant isdem ipsis se pro quibus continuo dolore uexati sunt etiam usque ad ultimum [*]( 1 Os. 9, 12 2 Hierem. 2, 19 4 Prov. 5, 22 7 Esai. 50, 11 10 Prov. 19, 9 (LXX). ) [*]( 2 arguit β 3 increpauit BFK1 quam scripsi (cf. cap. 16, 1): qua B quia rell. v (Vulgata) 4 relinqaisae BF 5 suorum peccatorum βν : cf. XXIIII, 24, 2 7 inquid BxFOK\'Z accenditie β : cf. XXIIII, 24, 2 10 inquid BFOKI Z 11 Kãp XI B XI F quotidie 0 cottidie β 13 decedere BF1 inmo F 14 adque Bl 15 saltem FO 17 deum βν ingemiscant B1K2 18 adque B 19 tantummodo O2βν effecta JB\' semet ipsos O2βν boniam ueraciter 0\' 20 cottidie Z cordis BFO 21 penitentiae codd. 22 effundant β uedeant F* hisdem 00 23 ultimum uitae (u. tfue 0) finemj deum iugiter ingemescant β (uerba repetita e uersu 17))

655
uitae finem aestibus inuolutos etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse.

experti igitur se humanis uiribus desideratum finem obsistente carnis sarcina adtingere non ualere neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis sui desiderium posse coniungi, sed ab eius intuitu captiuos ad mundana transduci, ad gratiam dei, qui impios iustificat, conuolantes cum apostolo prote>stantur: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratiadei per dominum nostrum Iesum Christum. sentiunt enim se bonum istud quod uolunt non posse perficere, sed in illud quod nolunt quodque oderunt malum, id est «ogitationum motus uel curas carnalium rerum semper incurrere.