Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hic autem pro snblimitate et eicellentia dicituru mandatorum: qui potest capere capiat. illic legiferi uiolenta conpulsio praeceptorum indicat paruitatem: contestor enim inquit uobis hodie caelum et terram, quod si non custodieritis mandata domini dei uestri, peribitis a facie terrae. hic magnificentia sublimium mandatorum ipsa non tam imperantis quam adhortantis condicione signatur: si uis perfectus esse, uade, fac hoc aut illud. ibi inexcusabile etiam recusantibus Moyses pondus inponit, hic consilio tantum uolentibus et ad perfectionem festinantibus Paulus occurrit.

non enim generaliter [*]( 13 Dent. 27, 26 16 Mt. 19, 12 17 Dent. 4, 26 22 Mt. 19, 21 ) [*]( 2 inlieitas B\' 8 et in his K\' utimur B* 5 hii FOK fractum FO 8 ab eo]*habeo F 9 quemammodam B poterint 0 10 contempnunt K1 11 felicitatem K 13 inquid FKl 14 legis ut (vόμου του ̃ποιη̃σαι) BF: legis huius ut (vόμου τούτου ποιη̃σαι) OKx 15 snblimitatem B1F1 et om. FO 16 legisferi B2F1 legis fieri 0 18 enim om. 0 inquid F2O Kl numquid B1F1 hodie om. 0 terra F 19 cus||dieritis F 20 nostri K magnificentiae B1F1 21 imperantes Bl Fl adortantis B adobtantis 0 22 condicioni B conditione K signantnr Kl uade om. OKv 23 ant] et 0 moses B1FO1 )

579
praecipiendum erat nec ut ita dixerim canonice ab omnibus exigendum id quod propter mirificam sublimitatem ab omnibus passim non potest adprehendi, sed consilio omnes potius prouocantur ad gratiam, ut hi qui magni sunt possint perfectione uirtutum non inmerito coronari, qui autem parui sunt et mensuram aetatis plenitudinis Christi inplere non possunt, licet fulgore maiorum uelut siderum tecti latere uideantur, tamen a tenebris maledictionum quae in lege sunt alieni nec praesentium malorum cladibus addicantur nec supplicio plectantur aeterno.