Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

lex enim factoribus suis non regnorum caelestium praemia, sed uitae huius solacia repromisit dicens: qui fecerit haec, uiuet in eis. dominus autem discipulis suis beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et: omnis qui reliquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agrum propter nomen meum, centuplum [*]( 2 1. c. 19 9 Mt. 16, 26 13 Mt. 19, 21 21 Lev. 18, 5 22 Mt. 5, 3 24 1. c. 19, 29 ) [*]( 2 prophetam F1 K1 3 israhel F: srhl 0 isrl rell. 4 recab B\'FO 5 quia 0 6 ipsi BF 7 optul. F 8 fieri commutatio Οβv in euangelio.... cap. 14, 5 saam recepisse mercedem pronuntiat desunt in Z, uno quatemione deperdito 9 dauid 0 commutatione F 12 legalem Kl quotidie 0 cottidie K 13 uinde K1 15 quum 0 16 detinemar BF 21 uiuit Kl 22 suis BF: et amicis suis OKr suis et apostolis c inquid FOK1 24 reliquit OK*: reliquid K1 relinquit B relinquid F 25 nzores K1 26 agrum BlFK: agros B2Ov ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 37 )

578
accipiet et uitam aeternam possidebit nec inmerito. non enim tam laudabile est si ab inlicitis quam si etiam a licitis temperemus et his propter eius reuerentiam non utamur, qui ea nobis propter infirmitatem nostram utenda permisit.

itaque si etiam hi, qui decimas fructuum suorum fideliter offerentes praeceptis domini antiquioribus famulantur, necdum possunt euangelicum culmen ascendere, illi qui ne haec quidem faciunt quantum ab eo absint manifestissime pemidetis. nam quemadmodum poterunt euangelicae gratiae esse participes, qui consummare etiam leuiora legis praecepta contemnunt? quorum facilitatem usque adeo imperiosa legislatoris uerba testantur, ut etiam maledictum non inplentibus proponatur: maledictus enim inquit qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea.