Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui enim iubetur ea quae sua sunt infatigabiliter indigentibus ministrare, quamlibet ea summa fide ac deuotione dispenset, tamen difficile est ut non laqueos peccatorum frequenter incurrat. in illis uero qui consilium domini non spreuerunt, sed omnem substantiam suam pauperibus praerogantes sumpta cruce sua largitorem gratiae subsequuntur, peccatum non potest dominari. non enim eum sacratas iam Christo opes et quasi alienas pia distributione pecunias dispensantem infidelis seruandi uictus cura mordebit nec elemosynae hilaritatem abiget maesta cunctatio, quia quod semel totum obtulit deo, id iam alienum sine propriae necessitatis recordatione aut angusti uictus timore dispergit, qui se certus est cum ad desideratam peruenerit nuditatem multo magis a deo quam uolucrem caeli esse pascendum.