Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ceterum quos gratia saluatoris sancto incorruptionis amore flammauerit, ita omnes carnalium desideriorum spinas dominicae caritatis igne consumunt, ut nec tepens fauilla uitiorum refrigerium integritatis inminuat. legis ergo famuli licitorum usu ad inlicita prolabuntur, gratiae participes, dum licita contemnunt, inlicita non nouerunt. sicut autem uiuit in coniugii amatore peccatum, ita etiam in eo qui decimas suas ac primitias tantum redhibere contentus est. necesse est enim eum, dum tardat aut neglegit, aut in qualitate earum aut quantitate aut in cotidiana distributione peccare.