Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco si placitas et acceptabiles deo primitias ex fructibus mentis nostrae optamus offerre, non mediocrem sollicitudinem debemus inpendere, ut omnes nostri corporis sensus matutinis praecipue horis tamquam sacrosancta domini holocausta in omnibus inlibata atque intacta seruemus. quod deuotionis genus multi etiam saecularium summa cautione custodiunt, qui ante lucem uel diluculo consurgentes nequaquam familiaribus ac necessariis mundi huius actibus inplicantur, priusquam cunctorum actuum suorum operationumque primitias ad ecclesiam concurrentes diuino studeant sacrare conspectui.

Porro quod dicitis diuerso more, id est sex uel septem ebdomadibus per nonnullas prouincias Quadragensimam celebrari, una ratio idemque ieiuniorum modus diuersa ebdomadarum obseruatione concluditur. hi enim sex ebdomadarum [*]( 2 adfectns K: aff. reU. 4 fantasias eodd. inanimom K1 5 quibus] qui BF 6 at] et BF 7 cauendum B F 9 solers Kl 10 libentis BOK* 11 adque FK1 13 cireaminspectione 0 circamspectatione KZ. 14 nequissimam β cottidie β 15 desinit 0 adoeptab. F\' 19 dei BF adque K1 21 deluculo K1 Z 24 ecclesia B 27 ebdomat. β qaadragesimae BI quadragesima FO 29 hii BFOKZ1 )

603
sibi obseruantiam praefiierunt, qui putant die quoque sabbati ieiunandum. sex ergo in ebdomade ieiunia persoluunt, quae eosdem sex et triginta dies sexies reuoluta consummant. una ergo, quemadmodum diximus, ratio idemque est ieiuniorum modus, licet in ebdomadarum numero discrepare uideantur.

Sed profecto cum rationem huius rei humana oblitterasset incuria, tempus hoc, quo anniuersariae ut dictum est decimae deo triginta sex semis ieiuniis offeruntur, Quadragensimae nomen accepit, quod fortasse uel propter hoc uisum sit hoc uocabulo debere censeri, quod Moyses uel Helias uel ipse dominus noster Iesus Christus quadraginta diebus ieiunasse traduntur.