Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

illud enim quod decantatur in psalmo alias inplere non possumus: praeueni in maturitate, et clamaui, et: praeuenerunt oculi mei ad te diluculum: ut meditarer eloquia tua, et: mane oratio mea praeueni te, nisi ut post quietem somni in hanc lucem ut supra diximus uelut e tenebris ae morte reuocati de uniuersis officiis mentis et corporis nihil omnino in nostris praesumere necessitatibus audeamus.

nullus namque est alius quem aut propheta praeuenerit matutinus aut nos praeuenire [*]( 20 Ps. 118, 147 21 1. c. 148 22 Ps. 87, 14 ) [*]( 1 experti 0 expergiti β 2 sensus om. BF illius OK1 3 memoria F 4 adque K1 6 sacerdotem Οβν cf. XVIII, 14, d. 2, 3, 5 7 imaginem BF cottid. § 8 excitati B2βν exitati 0 tuae BlF, sed in F eras. 10 ymnos F2OZ2 primo O 11 suo 0 13 quum 0 orationem BF 16 adque K1 laadationem BF 17 cunct. mot.] comotQ B cum motum F protentione BlF 18 incuruationem Bl prostrationem B\'F 21 diluculo B2F2OK1ν 23 ut] aut F1 somnii B\'F\' 24 ac BF: et imaginaria Οβν 26 audiamus B\'F\' 27 matutinos K1 . )

602
similiter debeamus, nisi aut nosmet ipsos, id est occupationes nostras et adfectus curasque mortales, sine quibus esse non possumus, aut suggestiones subtilissimas inimici, quas nobis adhuc quiescentibus ac sopore demersis per phantanias inanium somniorum inferre conatur, quibus nos mox euigilaturos occupet et inuoluat, ut primitiarum nostrarum opima deflorans primus ipse decerpat.

quamobrem omni nobis cautione cnrandum est, si tamen uim praedicti uersiculi opere uolumus adimplere, ut ita primos matntinaram cogitationum ortus sollers uigilantia tueatur, ne quid ex eis festina praesumptio liuentis adtaminet inimici nostrasque primitias tamquam uiles iam atque communes a domino faciat reprobari. qui si praeuentus a nobis peruigili mentis circumspectione non fuerit, anticipationis nequissimae consuetudinem non deponens cotidie nos fraudibus snis praenemre non desinet.