Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

proinde non solum illo quo diximus; sed etiam hoc modo studendum est nobis, ut nec iniqua pondera in cordibus nostris nec in horreis conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus, id est ne nobis ea quae ad districtionis regulam pertinent mollienda abundantiore remissionis indulgentia praesumentes eos, quibus uerbum domini praedicamus, districtioribus praeceptis et grauioribus quam ipsi sustinere possumus ponderibus obruamus: quod cum facimus, quid nisi duplici pondere atque mensura praeceptorum domini mercem frugemque uel adpendimus uel metimur? si enim aliter ea nobis, aliter nostris fratribus dispensemus, recte increpamur [*]( 1 Hierem. 48, 10 (LXX) 4 Pa. 61, 10 8 Rom. 12, 1 9- Lev. 19, 36 12 Prov. 20, 10-11 (LXX) ) [*]( .4 uane BO fili bis B, altero loco K 6 nt] et B1 7 minietate B1 aergamnr OK: nertamar BF uergamus Zv ammonet B 8 rationabilem B1F1 10 iustos modios aequosque sestarios K1 11 solomone K1 12 magnus B\' 13 ante] apud Ov 14 aduentionibus BO 18 ne om. B1F destrict. F 19 h abundatiore B ne ipsi ea (ea ipsi c) quae districtionis regulam mollinnt remissiore indnlgentia O0v 21 destrict. F sistinere B praferre 0 perferre w 22 possimus B\'v obseruamus F\' 24 mentimas B\' metimus F mentimur OKl)

598
a domino, eo quod stateras dolosas ac mensuras duplices habeamus, secundum illam sententiam Salomonis qua dicitur: abominatio est domino pondus duplex, et statera dolosa non est bonum in conspectu eius.

hoc etiam modo reatum dolosi ponderis duplicisque mensurae euidenter incurrimus, si districtiora quaedam quam priuatim per nostras cellulas exercere consueuimus humanae laudis cupiditate coram fratribus ostentemus, abstinentiores scilicet et sanctiores apparere adfectantes humano conspectui quam diuino: qui morbus praecipue non modo uitandus, uerum etiam abominandus est nobis. sed interea a quaestione proposita paulo longius euagati ad eandem a qua discessimus reuertamur.

Igitur praedictorum dierum ita est custodienda sollemnitas, ut corporis atque animae cultui prosit magis remissio indulta quam noceat, quia nec ullius festiuitatis gaudium aculeos carnis obtundere nec inmitis ille aduersarius dierum nouit reuerentia mitigari.