Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

omni igitur cautione atque sollertia iugis circumspecti cordis seruetur intentio, ne quo modo iudicio nostrae discretionis errante aut inconsideratae continentiae cupiditate succensi aut desiderio nimiae remissionis inlecti substantiam uirium nostrarum ad iniquae trutinae libremus examen, sed in altera quidem lance animae puritatem, in altera autem uires corporis conlocantes ita uero conscientiae iudicio utraque pendamus, ut in neutram partem unius rei adfectu praeponderante peruersi uel ad inmodicam districtionem uel ad nimiam remissionem aequitatis libram propensius inclinemus, et illud nobis uel pro remissionis uel pro districtionis nimietate dicatur: nonne si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti?

illas etenim ieiuniorum uictimas, quas nobis uiolenta uiscerum conuulsione inconsiderate extorquentes domino recte offerre nos credimus, ille qui diligit misericordiam et iudicium execratur dicens: ego dominus diligens iudicium, odio habens rapinam in holocausto. illos etiam qui oblationum id est officiorum atque actuum suorum praecipua ad fotum carnis atque usus proprios praesumentes reliquias eorum domino ac minimam deferunt portionem, uelut [*]( 1 Prov. 3, 9 (LXX) 16 Gen. 4, 7 (LXX) 20 Ps, 32, 5 21 Esai. 61, 8 ) [*]( 1 uergentem BFl ammonet B admonens K1 dñ̇m 0 8 consacientiam F1 noBtram BlFl 4 namquam B* 6 solertia p 7 quoquo modo Z2 8 inconsiderata BF 9 nostrarum ini- quae trutinae (trot. K1 tima trutione 0) eiaminatione libremus Οβν 11 autem om. Ofiv 12 scientiae BF 14 inmodicam 0: modicam rell. destrict. F 16 aequalitatis (Jv illut B 16 deetrict. F 17 peccastis BIF 19 conuulsionem BF 21 exsecratur p 22 bodio B1F1 et odio β2ν. 23 adque K1, item infra 25 nimiam BF minima 0 uelud K1 )

597
operarios fraudulentos sermo diuinus ita condemnat: maledictus qui facit opera domini fraudulenter.

nOni ergo inmerito eum, qui se ita iniquo fallit examine, increpat dominus dicens: uerumtamen uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant. et idcirco beatus apostolus, ut discretionis moderamina retinentes in neutram partem inlecti nimietate uergamur, admonet dicens: rationabile obsequium uestrum. quam rem etiam legislator similiter interdicit ita praecipiens: statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius, Salomone quoque parem super hoc sententiam proferente: pondus magnum et pusillum et mensurae duplices, inmunda sunt ante dominum utraque, et qui facit ea. in adinuentionibus suis conpedietur.