Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem his de ieiunii qualitate praemissis subdenda adhuc sanctarum scripturarum uidetur auctoritas, per quam manifestius adprobetur ieiunium perpetuo custodiri nec debere nec posse. in euangelio ieiunantibus Pharisaeis una cum discipulis Iohannis Baptistae cum apostoli, utpote amici atque conuiuae caelestis illius sponsi, necdum ieiuniorum obseruantiam custodirent, discipuli Iohannis, qui summam iustitiae se ieiuniis possidere credebant, quippe illius sectatores qui eximius paenitentiae praedicator ita cunctis populis formam suo praebebat exemplo, ut non solum uaria escarum genera quae humanis usibus subgeruntur abnueret, uerum etiam communem panis ipsius esum penitus ignoraret, domino conqueruntur dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?

quibus respondens dominus euidenter ostendit non omni tempore congruum esse ieiunium nec necessarium, cum aliqua uel festiuitas temporum uel interueniens caritatis occasio indulgentiam refectionis admittit, numquid possunt, inquiens, filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? uenient autem dies cum ab eis auferetur sponsus, et tunc ieiunabunt. quae uerba licet ante resurrectionem dixerit corporis sui, tamen proprie Quinquagensimae tempus ostendunt, in quo post resurrectionem per quadraginta dies domino cum discipulis epulante ieiunare illos cotidianae eius praesentiae gaudium non sinebat. [*]( 15 Mt. 9, 14 20 L c. 15 ) [*]( 3 qualitatem B1F1 ó adprobetnr manifestius βc perpetuum β custodire Ht 6 fariseis 0 7 unam BxFl quum apostoli 0 utpute KXZ 9 obseruautia F 10 se de ieiuniis Ov 11 penit. codd. 1S subgeruntur 0: sugg. rell. 14 communis B F 15 conquiruntnr β dicuntur F1 faiiaei 0 18 quum 0 00 admittat 0 21 qum ,0 22 anferetnr ab eis 0βυ et Vul- gata 25 per om. 0 26 XL β discipulis suis 0 27 cottid. K sinebant Bx ) [*]( XIII. CUI. s. ) [*]( 38 )

594