Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Talem igitur definitionem super ieiunii qualitate iugiter retinentes ita illud totis animi uiribus adpetamus, ut tamen tunc demum id nobis congruum nouerimus, si in eo temporum ratio, si qualitas, si mensura seruetur, nec ita ut in ipso spei nostrae terminum defigamus, sed ut per ipsum ad puritatem cordis et apostolicam caritatem peruenire possimus. igitur ex hoc ipso ieiunium, cui non solum specialia praefixa sunt tempora quibus uel exerceri debeat uel remitti, sed etiam qualitas modusque propositus est, non principale bonum, sed medium quiddam esse manifestum est.

ceterum haec, quae praecepti auctoritate uel mandantur ut bona uel interdicuntur ut noxia, numquam ita exceptioni temporum subiacent, ut interdum aut quae uetita sunt fieri debeant aut quae imperata sunt praetermitti. nec enim ullus iustitiae, patientiae, sobrietati, pudicitiae, caritati statutus est modus, nec rursum [*]( 6 Mt. 15, U ) [*]( 2 pernitiem B perniticiem K1 4 cyborum BKl iocanda BFp iudicanda 0 5 luxoria B\'Z 6 subsequentur B 8 coinquinat F 9 exequitur BO 10 id] hoc Οβυ Be] id ipsum Οβυ 12 est om. 0 expectandum F 13 qualitatem BF1K1 14 animis FtO 15 tum 0 17 defingamus K1 19 ieianio ubi β solum om. BF 20 praemitti KZl praetermitti Z\'c 22 quedam K1 quoddam Z 23 praecepit auctoritas BF mandatur B1F2 mandator Fl 25 inperata 0 inparata K1 26 ntermitti β )

593
iniustitiae, inpatientiae, furori, inpudicitiae, inuidiae atque superbiae libertas aliquando permissa est.