Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nihil igitur ex his bonum esse perpetnimi definiuit, nisi cum fuerit horum quid oportune et conpetenter expletum, ita ut haec eadem, quae nunc oportune gesta bene cedunt, si inportuno uel incongruo tempore praesumantur, inutilia inueniantur et noxia, absque his dumtaxat quae per se principaliter uel bona uel mala sunt nec aliquando possunt in contrarium deriuari,\' ut est iustitia, prudentia, fortitudo, temperantia ceteraeque uirtutes siue e diuerso uitia, quorum [*]( 10 Eccles. 3, 1-8 (LXX) 23 1. c. 17 (LXX) ) [*]( 2 caaiam 0 6 et de qualitate 0 9 tristitia B1FOK1 11 et post pariendi om. BF 14 distraendi K1 17 amplexandi 0 amplectandi Kx 18 amplexibus Oυ 28 inquid FK1 ot omni om. K 24 nil K 25 eorum 0 80 diriuari B2OK1 )

587
definitiones in aliam partem cadere omnino mutariue non possunt. si qua uero in utrumque effectum possunt aliquando transire, ut pro qualitate utentium uel bona inueniantur uel mala, haec non absolute pro sua natura, sed pro perpetrantis adfectu et oportunitate temporis uel utilia interdum uel noxia sentiuntur.

Quamobrem nunc quaerendum est quid super ieiuniorum statu decernere debeamus, utrumnam similiter et ipsum bonum esse eo modo quo iustitiam, prudentiam, fortitudinem ac temperantiam diximus, quae in partem contrariam penitus transire non possunt, an medium quid, quod interdum factum possit prodesse et interdum praetermissum condemnare non possit, quodque nonnumquam egisse reprehensibile sit, nonnumquam praetermisisse laudabile.

si enim in illa definitione uirtutum etiam ieiunium censeamus, ut inter principalia bona ciborum abstinentia conlocetur, erit profecto eorum mala et criminosa perceptio. quidquid enim principali bono contrarium est, sine dubio principale malum esse censendum est. quod definiri a nobis scripturarum sanctarum non permittit auctoritas.