Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nuptiarum remedio credidernnt cum ergo hic unias lostri tempus cum coniuge peregisset, uenit ad abbatem Iohannem, qui tunc temporis merito mirae sanctitatis electus diaconiae praesidebat. non enim ad hunc gradum quilibet propria uoluntate ant ambitione prouehitur, sed is quem cunctorum seniorum coetus aetatis praerogatiua et fidei atque uirtutum testimonio excellentiorem omnibus sublimioremque censuerit.

ad hane, inquam, beatum Iohannem cum piae deuotionis studio praedictus tunc iuuenis aduenisset deferens religiosa donaria inter ceteros possessores, qui certatim decimas uel primitias frugum suarum memorato seni de suis substantiis offerebant, uideretque eos senex cum multis ad se muneribus confluxisse et deuotioni eorum uicissitudinem cuperet repensare, coepit eis secundum apostolum spiritalia seminare, quorum metebat dona carnalia. denique ita sermonem adhortationis instituit.

Delector quidem o filii, pia uestrorum munerum largitate, et deuotionem huius oblationis, cuius dispensatio mihi credita est, gratanter amplector, quia fideliter primitias uestras ac decimas indigentum usibus profuturas uelut sacrificium domino bonae suauitatis offertis, harum scilicet oblatione plenitudinem quoque fructuum uniuersaeque substantiae uestrae, ex qua [*]( 19 cf. I Cor. 9, 11 ) [*]( 2 adaliscensB1K1 adoliscens B\'Z adolesc. K* ammodum B F 4 relegiosa X1 Z soliditate 0 5 adalisc. BKlZ adolesc. K2 6 nnbt. 0 crediderant Kl quum 0 7 quum 0 8 mirae om. 0βv 9 praesedebat K1 10 prohibetur BF his BF1O 13 quum 0 14 relegiosa K1 15 donaria BF: munera 0βv cf. XX, 8, 6 16 frugwim K 18 et om. F 20 adortationis BO 23 deuotione BF 24 qui 0 26 offeritiB 0 )

575
haec domino delibastis, ubertim benedicendam credentes uosque secundum mandati illius fidem multiplici ubertate bonorum omnium etiam in hoc saeculo cumulandos: honora dominum de tuis iustis laboribus, et deliba ei de fructibus iustitiae tuae: ut inpleantur horrea tua abundantiae tritici, et uino torcularia tua redundent. quam deuotionem fideliter exsequentes scitote uos legis antiquae consummasse iustitiam, sub qua tunc positi et transgredientes eam reatum ineuitabiliter incurrebant et implentes ad perfectionis apicem peruenire non poterant.

Decimae siquidem praecepto domini usibus Leuitarum, oblationes uero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae. sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagensima pars uel frugum uel animalium templi et sacerdotum ministerio praeberetur: quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores uero etiam cumulantes, illi ex sexagensima,* hi autem ex quadragensima fructuum suorum parte pendebant. iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, uerum etiam superare contendant sitque deuotio eorum legali maior imperio, quae obseruantiam cumulans praeceptorum uoluntaria addat ad debita.

Ita namque Abraham futurae legis praecepta legimus supergressum, cum superatis quattuor regibus de spoliis Sodomorum, quae sibi uelut uictori non inmerito debebantur, et quidem rege ipso cuius spolia reduxerat suppliciter offerente, [*](8 Prov. 3, 9-10 (LXX) 11 cf. Num. 18, 26. 5, 9-10 18 cf. I Tim. 1, 9 ) [*](1 delibatis BxF dilibastis K1 benedicenda FKr 8 comu- 1 operibus m. 2 landos B\' deum ac 4 laboribus B operibus F 5 abnndantiae (πλησμονης σιτυ) B1: habundantia B2F abundantia Oβ 6 et uino BF: uino autem Οβυ torcolaria K2Z1 7 exesequontes B ezequentee FO 8 transcredientes F 10 non otn. 0 13 quinquageeima BFOK 14 et BF: vel βv om. 0 15 quemadmodum B2F1 tepediores Bl F 16 releg. K1 sezagee. BFOK* hii BFOp1 17 quadrages. BFOK1 21 nolnntariae BF 22 ad om. 0 28 namque et 0βv 24 quum 0 26 retulerat Οβv)

576
nihil penitus adquiescit adtingere, sab diuini nominis testificatione proclamans: extendo mtnam meam ad dominum excelsum, qui fecit caelum et terram, si a filo subteminis usque ad corrigiam caligae accipiam

ex omnibus quae tna sunt sic Dauid praeeepta legis eognoedmus supergressum, qui praecipiente Moyse, ut inimicis talio redderetur, non solum hoc non fecit, uerum etiam dilectione conplexus est persequentes et pro his domino pie supplicans etiam lugubriter fleuit et ultus est interfectos. ita Heliam quoque et Hieremiam probamus non fuisse sub lege, qui cum licito uti coniugio absque reprehensione potuerint, uirgines tamen perseuerare maluerunt. sic Helisaeom ae reliquos eiusdem propositi uiros Moysaica legimus superasse mandata, de quibus apostolus ita dicit: circumierunt in melotis (t in pellibus caprinis angustiati, adflict, egentes, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cauernis terrae.

quid de filiis Ionadab filii Sechab dicam, quos Hieremiae prophetae offerenti ex praecepto domini uinum ita legimus respondisse: non bibimus uinum: quia. Ionadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: non bibetis uinum uos, et filii uestri usque in sempiternum: et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et uineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis [*](2 Gen. 14, 22—28 (LXX) 6 cf. Er. 21, 24 8 of. I Reg. 24. n Beg. 1 14 Hebr. 11, 37-88 20 Hierem. 35, 6-7 ) [*]( 2 deum Οβv 4 subtemmis FI\': sabtegminis BF*0 callige F1 cal∗ce(i ercu.) 0 6 moee BlF 9 lncnbriter Z interfectos B1 eliam 0 10 iheremiam 0 11 nti] nt hi B1 12 mallaerant B1 beliseum BFK eliueam 0 helys. Z 18 moynica B*: mosajca OK2 mosaiea reD. 14 circamienmt \'1: circuierunt B FΟβ2 15 et in BFO: in βvangastati F 17 et in mont. B1Ov et in speluncis B1v et cabernis 0 18 reeabab B1F recab BIO 19 iberemiae 0 offerente 0 20 ita legimas.... ainam om. B*F bibemus 0 21 reeab BFO 22 bibitis K1 noe om. 0 24 seritis B1F )

577
habitabitis cunctis diebus uestris?