Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nouerimus autem nos, ut saepe diximus, tunc demum pro praeteritis satisfecisse peccatis, cum ipsi motus atque [*]( 1 Ps. 128, 8 4 Prov. 23, 33-35 (LXX) 12 Ioh. 12, 26 17 Prov. 16, 26 (LXX) ) [*]( 2 menti ex mentis F cogitationis BlF 5 aliena BFO loquitur B 7 dicis 0 8 fsriont (τύϰτουσι) KZ1: ferierunt B FOZ2υ et otn. 0 delisenmt BlF 10 uniaenis emendati semper ad celestia nre mentis intentio dirigatur 0 est semper βυ. 12 inquid FOK* 14 vel ante snos om. BFO\' lapsos B\' 16 uoluntario BF prestringatur 0 17 obsooeno F 18 aput; B apnht 0 10 est nobis βυ 21 adpetitn OK1: app. rell. 24 fetoribus BFOK.Z foei K2 supra Οβυ 26 canam BO )

568
adfectus, per quos paenitenda conmisimas, fuerint de nostris cordibus amputati. quod tamen nullus obtinere posse se credat, qui non prius ipsas causas atque materias, pro quibus in illa conlapsus est crimina, omni spiritus sui feruore succiderit: ut uerbi gratia si in fornicationem uel adulterium. perniciosa feminarum familiaritate conlapsus est, summa festinatione etiam ipsum earum deuitet aspectum, aut certe si per abundantiam uini epularumque est nimietatem succensus, inlicientium ciborum crapulam summa districtione castiget.

et rursum si in periurium ant furtum aut homicidium auti blasphemiam pecuniarum desiderio atque amore corruptus incurrit, materiam auaritiae inlectricem suae deceptionis abscidat: si in iracundiae uitium superbiae passione conpellitur, adrogantiae ipsius fomitem summa humilitatis uirtute coDuellat. et ita ut unumquodque peccatum possit extingui, causa atque occasio per quam uel ob quam admissum est debet primitus amputari. isto enim curationum remedio ad obliuionem quoque admissorum criminum sine dubio peruenitur.

Verum ista praedictae obliuionis definitio super capitalibus tantum sit criminibus constituta, quae Moysaica quoque lege damnantur, quorum sicut per conuersationem bonam abiciuntur uel consumuntur adfectus, ita etiam paenitentia accipit finem. ceterum ab istis minutis, in quibus septies iustus cadit ut scriptum est et resurgit, numquam deerit paenitudo.

aut enim per ignorantiam, ant per [*]( 24 Prov. 24, 16 ) [*]( 1 adfeotna Kl: aff. OK\'Z effectus BF 2 optinere B se posse BF 4 sui om. βυ 8 habQudantiam BF nimietatem scripsi: nimietate codd. c 9 inlicientram Fr: inlicentium B1O1 inlieitorum B* inlicita 0\' inlicitam βc cyborum B crapola 0 deetrlctione F10 11 blaefemiam 0 et (b ex p) K 13 abseidit 0\' propellitur βυ 14 conuellet 0* 16 et nt ita B nt om. F 17 ampntare BlFO etenim βυ 90 moysaica B\': moaayca OK* mosaioa rdl. 21 connersionem 01 22 penit. BOfi 28 minntiis K1 24 scribtum Z resnrget 0 25 paenitndo deerit F )

569
obliuionem, aut per cogitationem, aut per sermonem, aut per obreptionem, aut per necessitatem, aut per fragilitatem carnis et somnii pollutionem singulis diebus uel inuiti uel uolentes frequenter incurrimus, pro quibus et Dauid orans dominum purificationem atque indulgentiam deprecatur dicens: delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me: et ab alienis parce seruo tuo, et apostolus: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago, et pro quibus idem etiam heiulans proclamauit: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?

tanta enim in his facilitate tamquam naturali lege prolabimur, ut, quantalibet circumspectione atque custodia oaueantur, non possint ad plenum ista uitari. de istis siquidem unus discipulorum, quem diligebat Iesus, abrupta definitione pronuntiat dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et uerbum eius non est in nobis. proinde perfectionis culmen pertingere cupienti non magne proderit ad finem paenitentiae peruenisse, id est ab inlicitis temperare, nisi etiam in illis uirtutibus indefesso cursu semet ipsum semper extenderit, quibus ad satisfactionis indicia \'peruenitur.

nec enim a faetidis criminum sordibus quae abhorret dominus quemquam abstinuisse sufficiet, nisi etiam illam bonam uirtutum fragrantiam, qua dominus delectatur, puritate cordis et apostolicae caritatis perfectione possederit.

Hac usque abbas Pinufius de satisfactionis indicio ac paenitentiae fine disseruit. qui licet ut in eius coenobio residere [*]( 5 Pe. 18, 18-14 7 Bom. 7, 19 9 1. c. 24 15 1 Ioh. 1, 8 et 10 ) [*]( 1 aat per cogitttionem ant per Mrxnonem om. BF: cf. XXII, 7, 2. XI, 9,6 8 et Bomnii pollationem om. βυ 5 adque F 6 me die et 0 9 heinlans JF: h e*ulans (i eras.) 0 eiulans rell. 10 liberanit BIFZ1 11 in his om. F 12 cabeantur F1O 16 in nobis non est Z1 17 magne BO: magn* (ae eras.) F satis βυ 18 ad] ad in B 21 fetidifl BF: fę(foe-)tidissimis Οβυ 23 illam om- BF fraglantiam BFO flagrantiam 0 quam BF10 24 poeaident BlFZ 26 pinuphiua a )

570
mallemus sollicito precaretur affectu, tamen fama Scitioticae solitudinis inuitatos, cum retinere non posset, emisit [*]( r t scitiotice 0: scithioticae (sed thi m ras. K) BFK sciti***oticę Z 2 poasit Z emirit. Explicit (Lub. add. F conlatio add. O) abbatis pinufi(piDufii FO pinuphii β) de paenitentiae (penitndinis y fine et satisfactionis indicio. Incipit (conlatio add. O) abbatis theone (theoDę FK2 theonee KlZ) de remisrione quinquagensimae (quinquagerimae BFO) BFOft Capitnla eiusdem O: om. rell. )
571

DE REMISSIONE QVINQVAGENSIMAE. CAPITVLA.

Quomodo Theonas ad abbatem Iohannem uenerit.

Exhortatio abbatis Iohannis ad Theonan et ceteros qui cum eo conuenerant.

De decimarum et primitiarum oblatione.

Quod Abraham, Dauid ceterique sancti legis mandata fuerint supergressi.

Quod sub euangelii gratia agentes superare debeant mandata legalia.

Quod euangelii gratia, sicut perfectis tribuit regna caelorum, ita ueniabiliter sustentet infirmos.

Quod in nostra situm sit potestate, utrum sub euangelii gratia an sub legis uelimus terrore consistere.

Quemadmodum Theonas coniugem suam, ut et ipsa renuntiaret, hortatus sit. [*]( 6 eiortatio FO theonan β: tbeonam BFOv 7 uenerant F 8 de om. 0 oblationum 0 9 habraham F abràam 0 legis om. 0 11 eoangeli F gratiagentea 0 degentes βv 13 tribuet BF regnum 0 14 uenerabiliter K1 Bustinet B F sustentat 0 infirmus B 16 eqangelia BF, uellimus B 18 qaemammodum B, item infra )

572

Quemadmodum non adquiescente uxore sua ad monasterium peruolarit.

Satufactio pro eo, ne discidia coniugibus suadere uideamur.

Inquisitio, cur in Aegypto totis diebus Quinquagensimae non ieiunetur nec genua in oratione curuentur.

Responsio de natura eorum quae bona uel mala uel media sunt

Quale bonum sit ieiunium.

Quod non sit principale bonum ieiunium.

Quod principale bonum non propter inferius bonum debeat exerceri.

Quomodo a ceteris bonis principale discernatur bonum.

De ratione et utilitate ieiunii.

Non semper congruum esse ieiunium.

Interrogatio, cur totis Quinquagensimae diebus ieiunium resoluamus.

Responsio.

Interrogatio, utrum abstinentia ieiunii relaxata non obsit corporis castitati.

Responsio de seruando continentiae temperamentö.

De refectionis tempore atque mensura.

Interrogatio de diuersa obseruatione Quamgensimae.

Responsio, eo quod ad anni decimas Quadragensimae ieiunium referatur.

Quomodo etiam primitias nostras domino debeamus offerre. [*]( 2 pernolaret FO 5 quur FO qainqaagensimae β (passim): quinquages. BFO (pasum) 6 ieiunaretar β in oratione om. 0 9 sunt om. 0 13 debet 0 14 a om. F 18 quur BO quinquagesimae BF quinquaginta Ofiv 20 Besponsio de iptoht 0 21 abstinentię B 24 refectiones KI 25 dg; (t. e. qaadragerimae) F 27 ad om. 0β )

573

Cur diuerso dierum numero Qaadragensima a plerisque obseruetur.

Quare uocetur Quadragensima, cum XXXVI diebus tantummodo ieiunetur.

Quod perfecti supergrediantur legem Quadragensimae.

De causa et initio Quadragensimae.

Interrogatio, quemadmodum intellegi debeat quod apostolus ait: peccatum in uobis non dominabitur.

Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum.

De eo, quod leniora sint euangelii praecepta quam legis.

Quemadmodum quis probetur esse sub gratia.

Interrogatio, cur interdum propensius ieiunantes carnalibus incentiuis acrius urgueamur.

Responsio, quod haec quaestio futurae conlationi debeat reseruari.

Priusquam uerba conlationis huiusce habitae cum summo uiro abbate Theona incipiamus euoluere, necessarium reor ut initium conuersionis eius breui sermone perstringam, quia ex [*]( 9 Bom. 6, 14 ) [*]( 1 quur BFO dinenoram 0β 3 quadraginBima K1 quum 0 XXX et sex Οβ 4 tantammodo om. 0 5 quadragm ο͠ F quadraginsimae K1 7 XXX om. B 8 XXX B quemammodom B 9 nobis 0 11 XXXI B 13 XXXIIB sunt 0 15 XXIII- Quemammodum B 16 XXXIIIIB qaur BFO 17 urgnamur 0 urgeamur β 18 XXXV B quaesto β 19 resernari. Finiunt capitula (Incp LIB; add. F) BF Explicit capitula. Incipit liber uicesimnB primus 0 Finiunt capitula de remissione quinquagensimae. Incipit conlatio -IIII- (de eodem add. K2Z) JZZ 20 habite BF(r): habita Oflc 21 theonam B1K1l 22 connersationis FO sermonem F1 prestringam 0 )

574
hoc uel meritum uiri uel gratia euidentius poterit patere lectori. hic igitur adulescens admodum parentum studio imperioque conexus est uinculo coniugali. nam dum pudicitiae eius religiosa sedulitate prospiciunt et ancipitem lapsum lubricae uerentur aetatis, praeueniendos adulescentiae motus licito