Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ceterum quod paulo ante dixisti te etiam de industria praeteritorum peccatorum memoriam retractare, hoc fieri [*]( 3 Esai. 48, 25 8 Hebr. 9, 22 9 I Cor. 15, 50 11 Eph. 6, 17 13 Hierem. 48, 10 28 Phil. 3, 18 ) [*]( 1 qui] cni F\' relegiosi BKl snbplici Kl supplice Z 2 prespexerit 0 3 libertate 0 5 post recordabor in BF cap. 8 incipit, in 0 rasura est: uidetur VIII delectum ergo 02βυ 6 coaecenderit Olle 7 adsequitar a 12 iheremiae 0 hieremiae prophetae β (υ) : in 0 etf plfete s. I. a m. 2 18 inquid FOK1Z 15 noxiom* F sangninem noxium B 16 quicquid BOK2 17 animae nostrae BFO: nostris βυ 21 non] nec B 23 profundit β )

566
penitus non oportet, quin immo si uiolenter obrepserit, protinus extrudatur. multum namque retrahit mentem a contemplatione puritatis, eius praecipue qui in solitudine commoratur, inplicans eam sordibus mundi huius et praefocans faetore uitiorum. dum enim recolis ea, quae secundum principem saeculi huius per ignorantiam seu lasciuiam conmisisti, ut concedam tibi quod in hac cogitatione posito oblectatio nulla subrepat, certe antiquae putredinis uel sola contagio necesse est ut taetro mentem faetore conrumpat et spiritalem uirtutum fragrantiam, id est suauitatem boni odoris excludat.