Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hic namque est gladius, qui illum nonum sanguinem quo animatur materia peccatorum salubriter fundens, quidquid reppererit in membris animae nostrae carnale terrenumue concretum, resecat et abscidit ac mortificatos uitiis uiuere deo et spiritalibus facit uigere uirtutibus. et ita iam non recordatione ueteris admissi, sed spe futurorum flere incipiet gaudiorum, nec tam de praeteritis malis quam de uenturis cogitans bonis non ex peccatorum maerore lacrimas, sed ex aeternae illius laetitiae alacritate profundet, atque obliuiscens ea quae posteriora sunt, id est carnalia uitia, ad ea quae in ante sunt extendetur, hoc eet spiritalia dona atque uirtutes.