Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quodsi perfectionem uirtutum extinctione uitiorum omnium non potes adipisci, sollicitudinem piam erga utilitatem alienae salutis inpende. [*]( 3 lac. 5, 20 7 Mt. 6, 14 14 Ps. 108, 24 16 Pa. 101, 10 20 cf. Lnc. 21, 1-2 22 cf. Mt. 10, 42 ) [*]( 4 stlaat βυ 5 cooperit β operit v 8 et om. BFOK1 10 saluatores K1 11 diaperatione B\'Z 13 et afflictione BF O taa om. βc 16 mandocaui K1Z 17 elemosynarum K*: elymosinarum BZ\' alimosyn. F elemoein. OKlZ* 18 indigenti Ii] indigenti. (s ercu.) F 20 minuta (λεπτά) BF: era minuta 0 aera β 21 donariie (ra δω̃ρα Luc. 21, 1) 0: denariis BF maneribus βυ cf. XXI, 1, 3 praeferantar К2Zr praeferentar K\' calicem K1 22 repromittat К\'Zr certe absque illis moram (lc 23 perfectione BF ad perfectionem 0 24 extinctionem BK1 ) [*]( 36* )

564
si autem idencumte huic ministerio non esse conquereris, operire peccata poteris caritatisdeda. in hoc quoque ai te fragilem fecerit quaelibet mentis ignauia, oratione saltim atque intercessionesanctorum remedia uulneribus tuis humilitatis affectu submissus inplora. postremo quis est qui non possit suppliciter dicere: peccatum meum cognitum feci: et iniustitiam meam non operui? ut per hanc professionem etiam illod subiungere mereatur: et ta remisisti inpietatem

cordis mei quodsi uerecundia retrahente reuelare ea coram hominibus erubescis, illi quem latere non possunt confiteri ea iugi supplicatione non desinas ae dieen ei : iniquitatem meam ego agnosco: et peccatum meum coram me est semper. tibi soli peeenni, et malum coram te feci, qui et absque ullius uerecundiae pnblieatione curare et sine inproperio peeeato donare consueuit. post istud quoque tam promptum certumque subsidium aliud quoque adhuc facilius largita nobis est diuina dignatio ipsamque remedii opem nostro conmisit arbitrio, ut indulgentiam nostrorum scelerum pro nostro praesumamus affectu dicentes ei : dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

quisquis igitur ad indulgentiam snoram criminum desiderat peruenire, istis semet ipsum aptare studeat instrumentis. neminem obdurati cordis peruicacia a remedio salutari et fonte tantae pietatis auertat, quiaetiamsi haec omnia fecerimus, non erant idonea ad expiationem scelerum nostrorum, nisi ea bonitas domini clementiaque [*]( 6 Ps. 81, 5 (LXX) 8 1. c. (LXX) 11 Pa. 60, 5-6 20 Mt 6, 12 ) [*]( \'1 conquireris B1K 2 karitatis 0 3 salutem B1 saltem B2 FO 5 summissus OK2 6 cognitum tibi 02K2Zυ 7 confeuionem βυ 8 illud BFO1: illud confidenter 02βυ 10 quem] quidem B1 11 snbplie. B ei om. βυ 12 cognosco βυ 18 coram (ένώπιον) BFO: contra β υ 16 promptum B1K1 21 debita debitoribus F 22 desederat K1 28 neminem BFO: nec βυ obtarati BF 24 et fonte B\'FO: et fontem Bl fontem βυ )

565
deleuerit. qui cum religiosi conatus obsequia supplici mente a nobis oblata perspexerit, exiguos paruosque conatus inmensa liberalitate prosequitur dicens: ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter ine, et peccatorum tuorum iam non recordabor.

ad hunc igitur quem praediximus statum quisque contenderit, satisfactionis gratiam cotidianis ieiuniis et mortificatione cordis et corporis adsequetur, quia, sicut scriptum est, sine sanguinis effusione non fit remissio. nec inmerito. caro enim et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ideo quisquis ab huius sanguinis effusione gladium spiritus, quo est t uerbum dei, uoluerit inhibere, absque dubio illa Hieremiae maledictione plectetur: nam maledictus. inquit, qui prohibet gladium suum a sanguine.

hic namque est gladius, qui illum nonum sanguinem quo animatur materia peccatorum salubriter fundens, quidquid reppererit in membris animae nostrae carnale terrenumue concretum, resecat et abscidit ac mortificatos uitiis uiuere deo et spiritalibus facit uigere uirtutibus. et ita iam non recordatione ueteris admissi, sed spe futurorum flere incipiet gaudiorum, nec tam de praeteritis malis quam de uenturis cogitans bonis non ex peccatorum maerore lacrimas, sed ex aeternae illius laetitiae alacritate profundet, atque obliuiscens ea quae posteriora sunt, id est carnalia uitia, ad ea quae in ante sunt extendetur, hoc eet spiritalia dona atque uirtutes.