Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

similiter etiam per elemosynarum fructum uulneribus nostris medella praestatur, quia sicut aqua extinguit ignem, sic elemosyna extinguit peccatum. ita et per lacrimarum profusionem conquiritur ablutio delictorum: lauabo enim per singulas noctes lectum meum: in lacrimis stratum meum rigabo. denique subiungit ostendens non inaniter eas fuisse profusas: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: [*]( 1 Esai. 44, 92 2 Esai. 48, 25 5 Prov. 5, 22 (LXX) 7 Ps. 115, 16—17 14 Act. 3,19 16Mt3,2 1SIPet. 4,8 20 Sir. 3, 38 28 Ps. 6, 7 (LXX) 26 1. c. 9 ) [*]( 1 deltbi B1F1O nibem 0\' 2 nebcla BF ego som semel Bc ego ego sam FOx 9 VII BF babtiami 0 14 inquid FOK1Z 15 nestra peccata β babtista 0 16 adpropinquanit F: adpropinquabit rell. c 18 mole subruitur 0 karitas O 19 elemosinarum BOK1Z2 aelimosyn. F elymostn. Z1 20 medda F1K2 91 sic BOil: ita Fv elemosina BOZ* elimosyna F elymosina Z\' 22 et ita BFO 24 in om. Οβυ lacrimis meis K2Zυ ) [*]( xm. Cass. 2. ) [*]( 86 )

562
quoniam exaudiuit dominus uocem fletus mei.

nec non per criminum confessionem eorum ablutio condonatur: dixi enim: pronuntiabo aduersus me iniustitiam meam domino: et tu remisisti inpietatem cordis mei, et iterum: narra tu iniquitates tuas prius, ut iustificeris. per adflictionem quoque cordis et corporis admissoram scelerum remissio similiter obtinetur: nam uide, inquit, humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea, praecipueque per emendationem. morum: auferte, inquit, malum cogitationum uestrarum ab oculis meis: quiescite agere peruerse, discite bene facere: quaerite iudicium, subuenite obpresBo, iudicate pupillo, defendite uiduam. et uenite, arguite me, dicit dominus: et si fuerint peccata uestra ut coccinum, uelut nix dealbabuntur: si fuerint rubra quasi uermiculus, uelut lana munda erunt.

interdum etiam intercessione sanctorum inpetratur uenia delictorum: qui enim scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petit, et dabit ei uitam, peccanti non ad mortem, et iterum: infirmatur quis ex uobis? inducat presbyteros ecclesiae,. et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine domini. et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuabit eum dominus: et si in peccatis sit, dimittuntur ei.

nonnnmquam miserioordiae ac fidei merito labes excoquitur uitiorum secundum illud: per [*]( 3 Ps. 31, 5 (LXX) 5 Esai. 43, 26 (LXX) 7 Ps. 24, 18 10 Eeai. 1, 16-18 18 I lob. 5, 16 21 Iac. 5, 14—15 26 Prov. 15, 27 ) [*]( 1 quoniam] qilm (i e. quoniam) B 2 abolitio O2βυ coneeditur 0c 3 adnenum Ov 4 inpietates F 5 prins BFO (πρω̃τον eod. Sinait.): primus (πρω̃τος) βυ 6 cordia quoque B 7 optinetnr BZ1 8 inquid FOKlZ 10 inquid FOK1Z 11 pernersa B\' ut uid. 14 nenite et arguite βυ 17 lanae mnndarnnt B* mnnda] alba v: om. Οβ 19 petat B\'Ox 20 uitam dens Οβυ 21 presbit. BZ 24 alleDauit F 26 dimittnntur B: dimittentnr rell. v 26 labis RlZ exquoquitnr FO exequitnr K1 )

563
misericordiam et fidem purgantur peccata. per conuersionem plerumque ac salutem eorum, qui nostris monitis ac praedicatione saluantur, quoniam qui conuerti fecerit peccatorem ab errore uiae suae, saluabit animam eius a morte et cooperiet multitudinem peccatorum, per indulgentiam nihilominus ac remissionem nostram ad indulgentiam nostrorum facinorum peruenitur: si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta uestra. uidetis ergo quantos misericordiae aditus patefecerit clementia saluatoris, ut nemo salutem cupiens desperatione frangatur, cum uideat se tantis ad uitam remediis inuitari.

si enim pro infirmitate carnis adflictione ieiuniorum abolere te tua peccata non posse causaris nec potes dicere: genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea inmutata est propter oleum. quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, elemosynarum ea redime largitate. indigenti si non habes quod inpertias (licet nullum ab hoc opere necessitas inopiae ac paupertatis excludat, quando quidem et illius uiduae duo tantum minuta ingentibus diuitum donariis praeferuntur et pro calice aquae frigidae mercedem se redditurum dominus repromittit), certe morum poteris emendatione purgari.