Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

PINVFIVS : Delector quidem admodum copiosis humilitatis uestrae fructibus, quos etiam cellulae illius quondam habitatione susceptus non incuriosa aestimatione perspexi, ualdeque gaudeo quia id, quod a nobis omnium Christianorum infimis sola forsitan uerborum libertate praecipitur, tanta admiratione suscipitis, ut, cum ea si non fallor haud segnius quam a nobis dicta sunt impleatis, cumque sicut memini labore operis uestri paene dictorum grauitas adaequetur, ita meritum uestrae uirtutis occultetis, tamquam si nulla ad uos eorum quae cotidie exercetis aura peruenerit.