Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quanto magnificentior atque sublimior incognitae nobis sermo doctrinae iter arduum praecelsissimae renuntiationis aperuit et quasi remota oculorum nostrorum caligine conditum caelo eius culmen ostendit, tanto maiore desperationis mole deprimimur. inmensitatem siquidem eius eam exiguitate nostrarum uirium metientes et nimiam humilitatem ignorantiae nostrae cum infinita uirtutis ostensae celsitudine conferentes paruitatem nostram non solum ad illam non posse proficere, [*](11 cap. 32—43 ) [*](1 ad om. 0 2 reuocatus tandem quod erat cum cospulsus est Οβν: at cf. Inst. IIII, 31 fin. 3 Quum 0 quoque] qaot BF 7 tyncillitas BF sinceritas O hortis F1 orti O sui om. Οβν 10 sinaxi BOZ 11 praediximus Οβν 12 tamque mirifica Οβν 14 illic O 15 disperatione B2O ipsom X1 17 recarrimus Οβν 18 abbas K2Zν 11 precellentissime O 23 disperationis B1OZ1 24 deprimessur F depremimur JP quum O 25 hnmilitetem ignorantiae BF: abiactiom ignauiae Οβν 26 quum O 27 illa βν)

557
uerum etiam ab eo quod est deficere posse sentimus. nam 2 ponderibus nimiae desperationis oppressi quodammodo de infimis ad inferiora prolabimur. unum proinde ac singulare praesidium medellam nostris potest conferre uulneribus, ut de fine paenitentiae et maxime satisfactionis indicio aliqua discamus, ut certi de remissione praecedentium delictorum possimus etiam ad conscendenda fastigia praedictae perfectionis animari.