Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Verum ista praedictae obliuionis definitio super capitalibus tantum sit criminibus constituta, quae Moysaica quoque lege damnantur, quorum sicut per conuersationem bonam abiciuntur uel consumuntur adfectus, ita etiam paenitentia accipit finem. ceterum ab istis minutis, in quibus septies iustus cadit ut scriptum est et resurgit, numquam deerit paenitudo.

aut enim per ignorantiam, ant per [*]( 24 Prov. 24, 16 ) [*]( 1 adfeotna Kl: aff. OK\'Z effectus BF 2 optinere B se posse BF 4 sui om. βυ 8 habQudantiam BF nimietatem scripsi: nimietate codd. c 9 inlicientram Fr: inlicentium B1O1 inlieitorum B* inlicita 0\' inlicitam βc cyborum B crapola 0 deetrlctione F10 11 blaefemiam 0 et (b ex p) K 13 abseidit 0\' propellitur βυ 14 conuellet 0* 16 et nt ita B nt om. F 17 ampntare BlFO etenim βυ 90 moysaica B\': moaayca OK* mosaioa rdl. 21 connersionem 01 22 penit. BOfi 28 minntiis K1 24 scribtum Z resnrget 0 25 paenitndo deerit F )

569
obliuionem, aut per cogitationem, aut per sermonem, aut per obreptionem, aut per necessitatem, aut per fragilitatem carnis et somnii pollutionem singulis diebus uel inuiti uel uolentes frequenter incurrimus, pro quibus et Dauid orans dominum purificationem atque indulgentiam deprecatur dicens: delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me: et ab alienis parce seruo tuo, et apostolus: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago, et pro quibus idem etiam heiulans proclamauit: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?