Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nouerimus autem nos, ut saepe diximus, tunc demum pro praeteritis satisfecisse peccatis, cum ipsi motus atque [*]( 1 Ps. 128, 8 4 Prov. 23, 33-35 (LXX) 12 Ioh. 12, 26 17 Prov. 16, 26 (LXX) ) [*]( 2 menti ex mentis F cogitationis BlF 5 aliena BFO loquitur B 7 dicis 0 8 fsriont (τύϰτουσι) KZ1: ferierunt B FOZ2υ et otn. 0 delisenmt BlF 10 uniaenis emendati semper ad celestia nre mentis intentio dirigatur 0 est semper βυ. 12 inquid FOK* 14 vel ante snos om. BFO\' lapsos B\' 16 uoluntario BF prestringatur 0 17 obsooeno F 18 aput; B apnht 0 10 est nobis βυ 21 adpetitn OK1: app. rell. 24 fetoribus BFOK.Z foei K2 supra Οβυ 26 canam BO )

568
adfectus, per quos paenitenda conmisimas, fuerint de nostris cordibus amputati. quod tamen nullus obtinere posse se credat, qui non prius ipsas causas atque materias, pro quibus in illa conlapsus est crimina, omni spiritus sui feruore succiderit: ut uerbi gratia si in fornicationem uel adulterium. perniciosa feminarum familiaritate conlapsus est, summa festinatione etiam ipsum earum deuitet aspectum, aut certe si per abundantiam uini epularumque est nimietatem succensus, inlicientium ciborum crapulam summa districtione castiget.

et rursum si in periurium ant furtum aut homicidium auti blasphemiam pecuniarum desiderio atque amore corruptus incurrit, materiam auaritiae inlectricem suae deceptionis abscidat: si in iracundiae uitium superbiae passione conpellitur, adrogantiae ipsius fomitem summa humilitatis uirtute coDuellat. et ita ut unumquodque peccatum possit extingui, causa atque occasio per quam uel ob quam admissum est debet primitus amputari. isto enim curationum remedio ad obliuionem quoque admissorum criminum sine dubio peruenitur.