Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Longum est deceptionem illius quoque monachi Mesopotameni narrando percurrere, qui in illa prouincia perpaucis imitabilem continentiam tenens, quam per annos multos singulariter in cella retrusus exegerat, ita est ad extremum diabolicis reuelationibus somniisque delusus, ut post tantos labores atque uirtutes, quibus excesserat omnes monachos ibidem residentes, ad Iudaismum et circumcisionem carnis lapsu miserabili uolueretur.

nam cum nolens eum consuetudine uisionum ad credulitatem futurae deceptionis inlicere uerissima quaeque multo tempore diabolus uelut ueritatis nuntius reuelasset, ad extremum ostendit Christianum populum una cum principibus religionis ac fidei nostrae, apostolis scilicet atque martyribus, tenebrosum ac taetrum omnique macie tabidum atque deformem et e contra Iudaeorum plebem cum Moysi, patriarchis, prophetis summa tripudiantem laetitia et splendidissimo lumine coruscantem, suadens ut, si mallet meriti ac beatitudinis illorum particeps fieri, circumcisionem quoque suscipere festinaret. horum itaque profecto nullus tam lugubriter fuisset inlusus, si rationem discretionis huius adsequi laborassent. quamobrem in quantis perniciosum sit discretionis gratiam non habere, multorum casus et experimenta declarant.

Ad haec GERHANVS: Et nouellis exemplis et definitionibus antiquorum satis abundeque perpatuit discretionem fontem quodammodo radicemque cunctarum esse uirtutum. quomodo ergo adquiri debeat cupimus edoceri, aut quemadmodum utrum uera et ex deo, an falsa et diabolica sit possit [*]( 1 deceptione W quoque illius D 2 prouintia WX 7 circumcisionem W et \'6 ms.* apud Cuyckium: concisionem DXx (uei con in ras. m. 2 D) labsu W 11 christianos D\' 12 relegionis Dl 13 martirybus D tetrum DX malicie D* 14 mosi W moywe X 15 et proph. D2 atque prophetis Xv 18 profectu D 20 laborassent DtW: laborasset D2Xv quantis DWX (Bed D in ras. m. 2) quantum 0 discritionis W1 21 haberi W casos D1 et eras. in D 23 abnndeque W: abundandeque (dan deZ. m. 1) X abunde Dv discritionem W\' )

48
agnosci, ut secundum illam euangelicam quam superiore tractatu disseruisti parabolam, qua iubemur fieri probabiles trapezitae, nomismati inpressam ueri regis imaginem peruidentes deprehendere ualeamus quod non sit in moneta legitima figuratum, atque illud, sicut uulgari usus uerbo hesterna conlatione dixisti, tamquam paracharaximum reprobemus, illa instructi peritia, quam satis copiose et integre prosecutus spiritali atque euangelico trapezitae inesse debere signasti. quid enim proderit uirtutis eius et gratiae merita cognouisse, si quemadmodum expetenda uel adquirenda sit nesciamus P