Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tum MOVSES: Vera, inquit, discretio non nisi uera humilitate conquiritur. cuius humilitatis haec erit prima probatio, si uniuersa non solum quae agenda sunt, sed etiam quae cogitantur, seniorum reseruentur examini, ut nihil suo quis iudicio credens illorum per omnia definitionibus adquiescat et quid bonum uel malum debeat iudicare eorum traditione cognoscat.

quae institutio non solum per ueram discretionis uiam iuuenem recto tramite docebit incedere, uerum etiam a cunctis fraudibus et insidiis inimici seruabit inlaesum. nullatenus enim decipi poterit, quisque non suo iudicio, sed maiorum uiuit exemplo, nec ualebit ignorationi eius callidus hostis inludere, qui uniuersas cogitationes in corde nascentes perniciosa uerecundia nescit obtegere, sed eas maturo examine seniorum uel reprobat uel admittit.

ilico namque ut patefacta fuerit cogitatio maligna marcescit, et antequam discretionis iudicium proferatur, serpens taeterrimus uelut e tenebroso ac [*]( 1 Conl. I, 20\' ) [*]( 1 agnusci D\' post agnosci W addit: desideramus audire 2 dea- seruisti D1W1 quiaD1 trapezetae ex trapizitae D 3 nomi«smatis (m eras. et s in fine addit. m. 2) D numismati W mati inpressam] hic incipit 0 5 adque DW esterna W 6 parachariiimam 0 paracarax.mum (i eras.) X 7 prosequutus 0 8 trapezetae ex trapizetae D trapizite W1 10 adquerenda D\' 11 moses DlWOl inquid DW 12 humilitates Dl 14 examine D\' 15 iuditio DW 16 malum uel bonum 0 18 a DOr: om. WXc 19 nullatinuB Wl 20 decepi Dl quisqui Dl quisque qui D* quiequis qui 0 24 ammittit Dl illico D illico U 25 marcwcit (cit in ras. m. 2) D 26 inditium (n in ras. m. 2) D teterrimns OX )

49
snbterranoo specu uirtute confessionis protractus ad lucem et traductus quodammodo ac dehonestatus abscedit. tamdiu enim suggeetiones eius noxiae dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. et ut uirtutem sententiae huius efficacius colligatis, referam uobis abbatis Sarapionis factum, quod ille iuuenioribus frequentissime instructionis gratia proponebat.\'