Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod nullo modo facere nec refectionem panis differre in diem posterum praeualebit, quisque fuerit semper praedictae mensurae quantitate contentus. etenim memini seniores nostros, quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos, cum tanto labore ac difficultate hanc parsimoniam sustentasse tantaque ni atque inedia praedictam custodisse mensuram, ut inuiti quodammodo nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis inponerent.

Generalis tamen hic continentiae modus est, ut secundum capacitatem uirium uel corporis uel aetatis tantum sibimet cibi unusquisque concedat, quantum sustentatio carnis, non quantum desiderium saturitatis exposcit. in utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quisquis inaequalitatem tenens nunc uentrem ieiuniorum ariditate constringit, nunc escarum nimietate distendit.

nt enim mens cibi inanitate lassata perdit orationum uigorem, dum carnis lassitudine nimia [*]( 1 exegebant W 2 aequissimns D\' 3 paumatiis D1: parimatiis D\'WO paxmatiis X 4 certissimoa D\' 5 ante Quod add. OXv: Germanue 8 mosea DlWOXI 9 stum 0 retenete W\' 13 cjborom D 18 reteneo W1: nec in ras. 6-7 litt. D 19 adquae W\' 20 praedicta D\' quodamodo WO 21 refectionee D\' 23 vel aetatis] qualitatg in ras. tn. 2 D 24 cibum 0 26 siutenebit W 28 cybi D 29 orationis 0 )

62
praegrauata condormitare conpellitur, ita rursum nimietate aoracitatis oppressa emittere ad deum preces puras leuesque non poterit. sed nec castimoniae quidem ipsius puritatem indisrupta ualebit iugitate seruare, dum ei etiam diebus illis, quibus carnem acriore uidetur continentia castigare, praeterita. cibi materia ignem carnalis concupiscentiae subministrat.

Nam quod semel per escarum abundantiam concretum fuerit in medullis, necesse est egeri atque ab ipsa naturae lege propelli, quae exuberantiam cuiuslibet umoris superflui uelut noxiam sibi atque contrariam in semet ipsa residere non patitur. ideoque rationabili semper et aequali est corpus nostrum parsimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate conmorantes in carne omnimodis carere non possumus, saltim rarius nos et non amplius quam trina uice ista conluuione respersos totius anni cursus inueniat. quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago index occultae uoluptatis eliciat.

quamobrem haec est temperata quam diximus continentiae aequalitas atque mensura, quae patrum quoque iudicio conprobatur, ut cotidianam panis refectionem cotidiana comitetur esuries, in uno eodemque statu animam pariter corpusque conseruans, nec ieiunii fatigatione concidere nec grauari mentem saturitate permittens. tanta namque frugalitate finitur, ut interdum se post uesperam nec sentiat aut meminerit refecisse.

Et in tantum hoc non sine labore perficitur, ut malint hi qui perfectionem discretionis ignorant etiam biduo protelare ieiunia idque quod hodie sumpturi fuerant in crastinum reseruare, dummodo ad refectionem peruenientes desiderata [*]( 2 emitere D 8 ne D 4 dum] dm̃ D\' 5 acriorem W\' 6 cybi D 7 habund. D 8 adqae D* 9 ezuberantia D eorr. humoris 0 10 adque DW ipsam D resedere W* 12 comorantes D 13 saltem OX1 14 conluuiore D\' sta conlubione 0 15 pritu Dl 16 elieeat DW 17 cdtinentia equalitasque 0 continentia et qualitas Wc 18 adque W 19 cottidianam DX coctidiana D cottid. X 20 in eras. in D 23 inter dfli D\' refidwe D\' 25 mallent D hii 0 etiam ignorant 0 26 snmtnri D )

63
satietate potiantur. quod nuper Beniamin ciuem uestrum pertinaciter tenuisse cognoscitis, qui ne cotidie paxanjatia duo percipiens aequali castigatione continuam parcitatem iugiter retentaret, maluit biduana semper continuare ieiunia, dummodo ad refectionem ueniens duplicata mensura repleret uentris ingluuiem, id est ut quattuor paxamatia comedens desiderata saturitate frueretur et expletionem uentris sui biduano ieiunio quodammodo conpararet.

qui obstinatione et pertinaoia mentis suae definitionibus potius propriis quam seniorum traditionibus adquiescens quali fine suum propositum terminarit, procul dubio meministis, siquidem relicta heremo rursus ad inanem philosophiam mundi huius ac uanitatem saeculi deuolutus praedictam sententiam seniorum sui casus signet exemplo ruinaque sua cunctos doceat neminem definitionibus suis uel proprio iudicio confidentem perfectionis culmen aliquando posse conscendere, sed ne diaboli quidem perniciosa inlusione non; decipi.

GERMANVS: Quomodo igitur a nobis hic modus indisrupte poterit custodiri? nam nonnumquam hora nona soluta iam statione ieiunii superuenientibus fratribus necesse eet eorum obtentu aut adici aliquid ad statutam solitamque mensuram aut certe humanitatem, quam iubemur omnibus exhibere, penitus euitari.

MOVSES: Vtraque uno modo ac sollicitudine pari conuenit obseruari. nam et mensuram cibi causa continentiae [*]( 1 saturitate (turi in ras. m. 2) D beniamen D1 2 cottidifr X puamatia D1: paximatia D2WO pazmatia X, item infra 4 malluit W semper] rem p D1 6 quatuor D 7 eaturitate frueretnr et eras. in D gauderet et Xc explecione D1 8 quodamodo W obntinatia 0 vt uid. pertinatia W OX 10 quale W1 terminarit TP0: terminaret DWIX 11 berimo D1 12 eeeuli DX sc1 W 0 18 cawus 0 signatl (ad m ras. % lift. m. 2) D 14 docuit (nit in ras. m. 2) D doeet 0 16 nec X zaboli (z in ras.) D quidem...inlusione om. 0 17 decepi D* 19 custodire Dl nam om. 0 20 istatiooe 0 21 est om. 0 . obteetu Wl 24 moses D* WOX\' hac D(O) 25 cybi D )

64
ac puritatis cum omni scrupulo custodire debemus et humanitatem atque adhortationem aduenientibus fratribus caritatis obtentu similiter exhibere, quia satis absurdum est, ut fratri, immo Christo mensam offerens non cum eo cibum pariter sumas aut ab eius refectione te facias alienum.

itaque in neutra parte reprehensibiles inueniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paxamatiis, quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paxamatio praelibato aliud huius expectationis gratia in uesperam reseruemus, quem si superuenerit quispiam fratrum cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes. et hac dispensatione nequaquam nos fratris contristabit aduentus, qui nobis debet esse gratissimus. siquidem ita ei exhibebimus humanitatis obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. si uero nullus aduenerit, hunc quoque uelut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus.

qua parcitate nec stomachus uespere poterit adgrauari, quippe hora nona uno paxamatio iam praemisso: quod plerumque his, qui districtiorem abstinentiam se tenere credentes totam refectionem ad uesperam differunt, euenire consueuit. nam recens escae perceptio tam in uespertinis quam in nocturnis orationibus tenuem leuemque sensum non sinit inueniri. ideoque commodum satis et utile hora nona refectionis tempus indultum est, in quo reficiens monachus non solum in nocturnis uigiliis leuis ac uacuus, uerum etiam in ipsis uespertinis sollemnitatibus digesto iam cibo inuenietur aptissimus. [*]( 1 scrupalo Dx scripnlo 0 2 adque D\' adhortationem D: adhorationem W orationem 0 ..hortationem X conf. Instit. V, 25 I 4 oybum D 7 de 001. 0 paiamatis D\': paiimatiis D\'WO paxmatis X 8 debetur 0 paximatio D\'WO paxmatio X 9 aliut 0 alium X 10 quem] sic DWOXv 12 numquam D corr. 14 humanitates D* 16 sthomacns 0 17 nna Dl paximatio D\'WO paxmatio X 18 destrict. W 19 refeccionem D 20 diferunt ex deferunt WX 22 inuenire Dt 23 refeccionis D 24 in post solum om. W 25 soliempnitatibus W 26 cybo D abtissimns 0 )

65
Talibus nos sanctus Moyses geminae institutionis epulis4 saginauit, non solum discretionis gratiam atque uirtutem praesenti eruditione uerborum, sed etiam abrenuntiandi rationem et destinationem finemque propositi ante acta disputatione demonstrans, ut quod ante feruore tantum spiritus ac zelo dei clusis quodammodo oculis sectabamur, luce clarius aperiret faceretque sentire quantum a puritate cordis et directionis linea fuissemus id temporis euagati, quippe cum etiam omnium uisibilium in hoc saeculo artium disciplina absque destinationis ratione subsistere ac sine contemplatione certi finis adtingi omnino non possit. [*]( 1 moees D moBes WO 2 adque JD1 4 diBtinat. W 5 femorg D 6 clusis W1: clausis DW2O quodamodo W sectetamur DI 7 a oм. W directionis D1WOr: disoretionis D2c 9 seculfr D distianationisDW1 11 possii. Expliciunt conlationes abbatis moysi prima et secunda de diJcretione. Iucip conlato sic) abbatis pafnitIIIII de tribus abresnuntiationibus. Incipt cap de awd eonl. D Explicit abbatis mosi conlatio secunda de disoretione W Explicit eonlatio abbis mosi sm de discretione. Incipit conlatio abKis minuntii de tribua abrenuntiationis (lie) monacorum. Capitula eius 0 Eiptic secunda conlat abbatis moysi de discretione. Incipiunt capitula de abbatis pafnutii c̃lāt. X ) [*]( XIII. Can. t. )
66

De conuersatione ac uita abbatis Pafnutii.

De sermone eiusdem senis ac responsione nostra.

Propositio abbatis Pafnutii de tribus uocatiomun generibus et de tribus renuntiationibus.

Expositio trium uocationum.

Quod et desidioso uocatio prima non prosit et strenuo postrema non obsit.

Expositio trium renuntiationum.

Quemadmodum singularum renuntiationum sit adprehendenda perfectio.

De propriis diuitiis, in quibus consistit animae pulchritudo uel foeditas.

De tripertito genere diuitiarum.

Non posse quemquam primo tantum renuntiationis gradu esse perfectum.

Interrogatio de libero arbitrio hominis et gratia dei.

Responsio de dispensatione diuinae gratiae manente arbitrii libertate.

Quod directio uiae nostrae ex deo sit.

Quod scientia legis magisterio et inluminatione domini conferatur. [*]( 10 et strenuo... obsit om. X 14 prestitio X 15 constat X pulcritudo OX 23 sit tenenda X 24 inlumenatione D1 )

67

Quod intellectus, quo mandata dei possimus agnoscere, et bonae uoluntatis effectus a domino condonetur.

Quod ipsa fides a domino concedatur.

Quod moderatio et tolerantia temptationum nobis a domino tribuatur.

Quod perpetuitas timoris dei nobis a domino conferatur.

Quod initium uoluntatis bonae et consummatio eius a domino sit.

Quod nihil in hoc mundo sine deo geratur.

Obiectio super liberi arbitrii potestate.

Responsio, quod liberum arbitrium nostrum adiutorio domini semper indigeat.

In illo sanctorum choro, qui uelut astra purissima in nocte mundi istius refulgebant, uidimus sanctum Pafnutium uice luminaris magni claritate scientiae coruscantem. hic namque presbyter congregationis nostrae, id est illius quae in heremo Scitii morabatur fuit, in qua ita ad extremam durauit aetatem, ut numquam e cella quam iunior coeperat habitare quaeque ab ecclesia milibus quinque distabat, saltim ad uiciniora migrauerit, ne fessus annis die sabbati uel dominico uenturus ad ecclesiam tanti itineris spatio uexaretur. sed ne uacuus quidem reuerti exinde contentus uas aquae, quam per totam erat ebdomadam sumpturus, suis ceruicibus superponens [*]( 2 affectus D1O 5 tribuantur Xr 6 perpetaetas D* domini Xc 8 uoluntatis bonae OX: bonae uolunt. D 12 adiutoriu ̃ D 13 domini OX: dei D indigeat. Finiunt capitula D Explicit capitulatio 0 Ezpi cip aequentis conlftt X Incipit conlatio (collat. P) abbatis pafnutii (paphnuti P) de tribus abre- Duntiationibus DWPX: om. 0 14 coro 0 15 refulgebat P paphnutium P 16 claritatiB scientia 0 17 presbiter DWPX prfbr 0 18 sitii 0 scyti P schitii X extrema D\' 19 qua D\' in qua D\' 20 saltem WOP* 21 ni coni Hartel nec Xx dominica P 22 sed eras. in D: om. P nec X 24 superponens D1WO: snpponens D1 subponena P onerans X (cr. Instit. IIII, 29) ) [*]( 5* )

68
reportabat ad cellam, cumque nonagenariam excessisset aetatem,.