Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haeo namqae est discretio, quae oculus et lucerna corporis in euangelio nuncupatur secundum illam sententiam saluatoris: lucerna corporis tui est [*]( 31 Mt. 6, 22-23 ) [*]( 3 mudum D\' mundum W\' 7 adqu.e (a erae.) W 12 unus D1 15 potnerant D1 25 dextera Xx 38 suppretextu D 99 «piritui (ui in ras.) D tempore W lentascere D\' 30 enoangelio W 31 saluatores D1 )

42
oculus tuus: quodsi oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, eo quod ipsa cogitationes hominis uniuersas actusque discernens cuncta quae gerenda sunt peruideat atque perlustret:

quae si in homine nequam fuerit, id est non uero iudicio et scientia communita seu quolibet errore ac praesumptione decepta, totum corpus nostrum faciat tenebrosum, hoc est omnem aciem mentis actusque nostros reddat obscuros, caecitate scilicet uitiorum et perturbationum tenebris inuolutos. si enim inquit lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae erunt! nulli namque dubium est errante iudicio cordis nostri et ignorationis nocte possesso cogitationes quoque et opera nostra, quae ex discretionis deliberatione descendunt, maioribus peccatorum tenebris inplicari.