Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Denique ille, qui primus iudicio dei regnum populi Israhelis emeruit, quia hunc discretionis oculum nequaquam habuit, uelut toto corpore tenebrosus etiam ipso deiectus est regno, dum lucernae huius tenebris atque errore deceptus acceptabiliora deo sacrificia sua quam praecepti Samuhelis oboedientiam iudicauit atque ex illa magis parte causam offensionis incurrit, ex qua repropitiandam sibi diuinam sperauerat maiestatem.

huius, inquam, discretionis ignoratio Achab regem Israhel post illum sublimissimae uictoriae triumphum, qui ei fuerat dei fauore concessus, conpulit credere meliorem esse misericordiam suam quam diuini seuerissimam exsecutionem praecepti et quemadmodum ipsi uidebatur crudelis [*]( 10 1. c. 23 21 cf. I Reg. 15 24 cf. IU Beg. 20 ) [*]( 1 tuus ante quodsi om. W fuerit simplex D et Vulg. 3 nequaquam D 4 ipsas D homines W1 uniuersosque actus W 5 generanda D adque W illustret D 6 fuerat D1. 7 scientientia W 10 perturbationem W trenebris D 11 inquid DW 13 cogitationis Wl 17 isrt X nequam D\'W 20 praecepit (it in ras. m. 2) D samuelis X 21 adque D 22 offenBiones Dl quam Wl 23 mageetatem D 24 ierf D WX sublimissimil D )

43
imperii. qua consideratione mollitus dum mauult cruentam uictoriam clementia temperare, ob indiscretam misericordiam uelut; toto corpore redditus tenebrosus inreuocabili morte damnatur.