Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quem abbas Apollo uelut amentem factum quibusdam furiis conspiciens agitari intellexit ignitum diaboli quod uiderat telum in corde eius fuisse defixum illamque in eo confusionem mentis ac perturbationem sensuum. intolerandis aestibus operari, accedensque ad eum, quo, inquit, properas aut quaenam te causae senilis illius grauitatis oblitum ita pueriliter inquietant ac mobiliter cursitare conpellunt ?

cumque ille pro conscientiae suae reatu ac turpi exagitatione confusus crederet ardorem sui pectoris [*]( 1 isdem X1: hisdem DWOX1 cottidie DX 8 diep. concedere D1 5 tamtum 0 6 iaducias DX cellolam D1X1 M depraeca∗t\'∗∗(n ante t eras.) W 7 praedicta Dl: om. 0 8 idem W 9 ocultorum 0 nirum D 11 stam Qx 12 fragilitate D1 13 genitn conclusitset D1 14 tetrum OX celulam D cellula W cellolam X1 17 adque D et ingrediens om. 0 18 ea] cella (c ita rat. m. 2) D possit D\'W 19 quia D apollo∗ (s eras.) W 21 diabuli Dx 22 perturbatione W 23 intoUerandis D 24 inquid DW 25 ac] et in ras. m. 2 D 27 crederit D\' )

56
deprehensam ac retectis seni sui cordis arcanis nullam responsionem percontanti reddere prorsus auderet, reuertere, inquit, ad cellam tandemque te intellege uel ignoratum hactenus a diabolo uel despectum nec in eorum numero reputatum, quibus ille cotidie confligere et conluctari profectibus eonun ac studiis instigatur, qui unum eius in te directum iaculum post tantam annorum seriem, quam in hac professione triuisti, non dicam respuere, sed ne uno quidem die differre potuisti. quo te idcirco dominus passus est sauciari, ut saltim in senecta disceres conpati infirmitatibus alienis et fragilitati condescendere iuniorum tuis exemplis atque experientia docereris, qui suscipiens iuuenem infestatione diabolica laborantem non modo nulla consolatione fouisti, sed etiam perniciosa desperatione deiectum inimici manibus tradidisti, quantum in te est ab eodem lugubriter deuorandum.

quem sine dubio nequaquam tam uebementi conflictu fuisset adgressus, quo te nunc usque est adpetere dedignatus, nisi futuro profectui eius inuidens inimicus illam uirtutem, quam animis eius inesse cernebat, anticipare ac praeuertere suis ignitis iaculis festinasset, procul dubio intellegens fortiorem, cui tanta uehementia confligere operae pretium iudicauit disce itaque tuis exemplis laborantibus conpati et periclitantes nequaquam perniciosa desperatione terrere nec durissimis sermonibus asperare, sed potius leni blandaque consolatione reficere, et secundum praeceptum sapientissimi Salomonis eruere eos qui ducuntur ad mortem et redimere eos qui interficiuntur ne parcas, nostrique saluatoris exemplo harundinem quassatam non conterere et [*](25 Pror. 24, 11 (LXX) 27 cf. Mt 12, 00 ) [*](1 retentis sui (om. seni) mi ras. D senis W\' archanis 0 nollamDl 2 petcuntanti W1 percanctanti X inquid DWO 3 a zabnlo actenns in. rae. m. 2 D \' 4 dispectum D numerum W depntatum 0 5 cottidie X ac] ras. 1-a litt. tn D 8 diferre D 3 saltem 0 11 adque Dx 13 disper. D 14 tradedisti D1 19 peruertere OXx iacolis W* 22 pereclitantee D\'W pernitioea DW ..disper. D 25 solomonis W\' salamoniB X 27 exemplum Wl arundinem WO confrlngere (fringere tn ras. m. 2) D )

57
linum fumigans non extinguere atque illam a domino gratiam poscere, qua ipse quoque fiducialiter ualeas opere ac uirtute cantare: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est uerbo.