Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nullus etenim sufferre inimici posset insidias seu carnales aestus naturali quodammodo igne flagrantes uel extinguere uel reprimere, nisi dei gratia uel iuuaret fragilitatem nostram uel protegeret ac muniret et idcirco salutaris huius dispensationis ratione finita, qua uel illum iuuenem perniciosis aestibus dominus liberare uel de inpugnationis uehementia et conpatiendi affectu te uoluit erudire, communibus eum precibus inploremus, quo flagellum istud, quod utilitatis gratia tibi dominus inferre dignatus est, iubeat amoueri (ipse enim dolere facit et rursum medetur: percutit et manus eius sanauerunt ipse humiliat et exaltat, ipse occidit et uiuificat, deducit ad inferum et reducit) et ignita diaboli iacula, quae me arbitro tibi permisit infligi, redundante spiritus sui rore restinguat.

quam temptationem licet eadem celeritate qua mfem dominus passus est ad unam sems orationem rursus abstulerit, euidenti tamen experimento docuit non modo non exprobrari patefacta cuiusque uitia, sed ne leuiter quidem laborantis dolorem debere contemni. et idcirco nequaquam uos unius senis siue paucorum uel inperitia uel leuitas ab illa salutari qua praediximus uia et traditione maiorum deterreat et excludat, quorum canitie ad deceptionem iuniorum callidissimus abutitur inimicus: sed absque ullo confusionis operimento omnia debent senioribus reuelari atque? ab eis uel [*](3 Esai. 50, 4 13 Iob 6, 18 (LXX) 15 I Reg. 2, 6-7 ) [*](1 adque D 2 quia O\' oirtute 0: ueritate DWXv cf. III, 6, 4 4 lapsns (p in ras. m. 2) Wc 5 inimici eras. in D poeait DlW* 6 repremere DIX 8 ae] ut O 10 de om. 0 inpugnationes Wl 12 stat 0 13 iobeat Dl dolore DxWl dolorem X 14 sanant D* 16 inferum Dl: infernom D\'WOXc inferos r 18 extingoat 0 quem Dl 19 inferre D 22 laborantee Dl contempni D et om. 0 24 qua WI: quam DW\'OXx 26 detterreat D1 caniti∗ẽ (a cras.) W 26 abntetnr D1 27 adque DI W )

58
remedia uulnerum uel exempla conuersationis ac uitae fiducialiter sumi. in quibus parem opem et similem experiemur effectum, si nihil penitus affectare nostro iudicio ac praesumpti- 1 one temptemus.

Denique in tantum placita deo haec sententia conprobatur, at etiam scripturis sanctis hanc eandem institutionem non otiose repperiamus insertam, ita ut puerum Samuhelem iudicio praelectum sao nollet per semet ipsum diuini conloquii disciplina dominus erudire, sed recurrere semel et iterum pateretur ad senem, eumque ad suum quem uocabat adloquium etiam illius qui offenderat deum, dummodo senioris, doctrina uellet institui, et quem sua uocatione dignissimum iudicarat, senioris mallet institutione formari, ut scilicet et illius qui ad diuinum ministerium uocabatur probaretur humilitas et iunioribus forma subiectionis huius proponeretur exemplo.