Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Occasionem nobis perniciosae uerecundiae, qua cogitationes malas stadeamus obtegere, illa praecipue creat causa, qua nouimus quendam in Syriae partibus, ut credebatur, praecipuum seniorum cuidam fratri cogitationes suas simplici confessione prodenti postmodum quadam indignatione commotum easdem grauiter exprobrasse. unde fit, ut dum eas in nobis premimae ac senioribus erubescimus publicare, curationum remedia consequi nequeamus.

MOVSES: Sicut non sunt omnes iuuenes pari modo uel feruentes spiritu uel disciplinis ac moribus optimis instituti, ita nec Senes quidem cuncti uno modo uel perfecti possunt uel probatissimi repperiri. diuitiae enim senum non sunt canitie capitis, sed industria iuuentatis ac praeteritorum [*]( 1 conmodis 0: commodis rell. 2 puidere Dl 4 doctorê W 5 ante nisi addunt WX: solum ocalis sed ne animo quidem 7 patet W1 8 uiaibilis W1 inuisibilie W 9 adque Dx 10 seu] uel D innumerabilis Wl 12 inferior 0 14 confusioues W1 17 cogitiones W stude*muB (a eras.) D 18 sirie 0 post partdbus add. 0: constituto 20 prudenti W1 21 exprobasse W 22 erubiscimus D1 cumrationum 0 24 moses D.WO 25 obtimis D 26 nec 0 et (c in ras.) W: ne DX 28 iuuentatis WI iuuentutes DI iuuentutis D\'X iubentutis 0 )

53
laborum stipendiis metiendae. quae enim non congregasti inquit in iuuentute, quomodo inuenies in senecta tua? senectus namque honorabilis non diuturna, ate numero annorum conputata: cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis uita inmaculata.

et idcirco non omnium seniorum, quorum capita canities tegit quosque uitae longaeuitas sola commendat, nobis sunt sectanda uestigia seu traditiones ac monita suscipienda, sed eorum, quos laudabiliter uitam suam ac probatissime conperimus in iuuentute signasse nec praesumptionibus propriis, sed maiorum traditionibus institutos. sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, maior est multitudo, qui in tepore sto quem ab adulescentia conceperunt atque ignauia senescentes auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerosi- tate conquirunt.