Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quem sensum in Ecclesiaste quoque pulcherrime legimns figuratum. si momorderit, inquit, serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori, taciti serpentis morsum perniciosum esse designans, id est: si per confessionem suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam, spiritali scilicet uiro, qui carminibus scripturarum mederi protinus uulneri et extrahere de corde consueuit noxia uenena serpentis, patefacta non fuerit, succurrere periclitanti perituroue non poterit. hoc igitur modo ad scientiam discretionis uerae peruenire facillime poterimus, ut seniorum uestigia subsequentes neque agere quicquam noui neque discernere nostro iudicio praesumamus, sed quemadmodum nos uel illorum traditio uel uitae probitas informarit, in omnibus gradiamur.
qua institutione firmstus non modo ad perfectam discretionis rationem quisque perueniet, nerom etiam a cunctis insidiis inimici tutissimus permanebit. BnlJo namque alio uitio tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum eum neglectis consiliis seniorum suo iudicio persuaserit definitionique confidere. etenim eum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae [*]( 10 Eccles. 10, 11 (LXX) ) [*]( 1 peroideris W\' 2 in te looam D 3 cognoseeris W1 senix 0 4 inquid DWO 5 tirann. DO 6 memoria D* 9 eedesiasten D pulcenime DO 10 inquid DW 11 habund. DO 12 pernidosissimum (siisimum m ras. m. 2) D confvsionem W1X2 snggessio 0 16 fuerit DO: fuerint WXx 17 discritionis Wl 22 diBcritionis W1 24 diabnlus D1 25 nedectu O 26 iuditio DW . 27 repertae W repperte 0 ) [*]( 4* )
habet enim non adnergns uisibiles, sed innisibiles atque inmites hostes diurnum nocturnumque conflictum nec contra unum seu duos, sed contra innumerabiles caternuas spiritale certamen, cuius casus tanto perniciosior cunctis, quanto et infestior inimicus et congressus occultior. et ideo semper seniorum summa cautione sunt sectanda uestigia atque ad eos cuncta quae in nostris cordibus oriuntur sublato confusionis uelamine deferenda.