Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cam adhuc, inquit, essem puerulus et cum abbate Theone conmanerem, haec mihi inimici inpugnatione ingesta fuerat consuetudo, ut postquam refecissem hora nona cum sene, unum pazamatium cotidie in sinu meo latenter absconderem, quod sero ignorante illo occulte edebam. quod furtum licet coniuentia uoluntatis et inoliti semel desiderii incontinentia sine cessatione conmitterem, expleta tamen concupiscentia fraudulenta ad memet ipsum reuertens grauius super admisso furti crimine cruciabar quam super esu eius fueram iucundatus.

cumque istud molestissimum opus uelut ab exactoribus mihi Pharaonis indictum uice laterum singulis diebus explere non sine cordis mei dolore conpelierer nec tamen eruere me possem ab hac eorum saeuissima tyrannide et clandestinum furtum seni manifestare confunderer, contigit dei nutu de hoc me captiuitatis iugo uolentis eripere, ut quidam fratres cellam seius obtentu aedificationis expeterent.

cumque refectione transacta conlatio spiritalis coepisset agitari respondensque senex propositis interrogationibus eorum de gastrimargiae uitio et occultarum cogitationum dominatione dissereret earumque naturam et atrocissimam uim, quam haberent donec celarentur, exponeret, ego conlationis huius uirtute conpunctus et [*]( 17 cf. Ez. 5. ) [*]( 1 snbteraneo D 2 hac W(0) abscedat D1 fort. marcescet.... abecedet tandiu D 3 anggessiones DxO quandiu 0 4 efficatias DW 5 serapionis D2W2Xv iabenioribua 0: iunioribus DWXv 7 inquid DW puerulus essem D theona (a in ras. n. 2) Dr 10 paximatium DW\' paxima..... 0 pazmatium X cottidie DX 12 coni.uentia D conibentia OX 15 iocundatus DWX 16 quumque stud 0 ezauctoribus 0 17 faraonis DWOX 18 possim D1 21 captiuitates W1 kaptiuitatis 0 uolentes W1 fratris W1 23 respondque D 24 senes 0 castrimaigiae WX 25 disserere et W ) [*]( xm. Cass. S. ) [*]( -4 )

50
conscientia redarguente perterritus, uelut qui crederem ob hoc ea fuisse prolata, quod seni dominus secreta mei pectoris reuelasset, in occultos primum gemitus excitatus, dein cordis mei conpunctione crescente in apertos singultus lacrimaaque prorumpens paxamatium, quod consuetudine uitiosa subtraxeram clancule comedendum, de sinu furti mei conscio ac susceptore produxi, eumque in medium proferens, quemadmodum cotidie latenter ederem, prostratus in terram cum ueniae postulatione confessus sum, et ubertim profusis lacrimis ut absolutionem dirissimae captiuitatis a domino poscerent inploraui.