Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

item si fratre ael codicem ad legendum uel quamlibet aliam ad utendum speciem postulante ant nos illius petitio contristauerit aut illum negatio nostra reppulerit, dubium non est nos adhuc auaritiae seu filargyriae laqueis conpediri. quodsi recordationem nobis femineam uel cogitatio subita uel sacrae series lectionis adtulerit et in ea quadam nos senserimus titillatione pulsatos, sciamus neodam extinctum in membris nostris fornicationis ardorem. si uero de conparatione districtionis nostrae et remissionis alienae uel tenuissima mentem nostram temptarit elatio, certum est nos dira superbiae peste corruptos.

eum haec ergo nitiomm in corde nostro deprehenderimus indicia, manifeste cognoscamus nobis non adfectum, sed effectum deesse peccati. quae utique passiones, si nos quandoque conuersationi miscuerimus humanae, protinus de cauernis nostrorum sensuum procedentes probant se non tunc primum cum eruperint nasci, sed tunc demum quia diu latuerint publicari. et ita uniuscuiusque uitii radices in se esse defixas certis indiciis etiam solitarius [*]( 1 depreendemns 0 3 suscepimus 0 4 uiuacissimum βν: cf. II, 3, 2 5 mouerimus F1 7 indignatione O animi BF: nimiMn Οβν 8 inmodica 0* im(in-)mo4ioM βν 9 adque F* manifeste (-ae K1) βν 10 probabit 0: probauit rtU. a fratrem B frr 0 11 postulantem BF1O 18 repulerit Z* 14 nobis femineam BF: feminae nobis Οβν cf. cap. 16, 4 15 lectionee F1 eam Fl 16 pulsatus K1 19 temptauerit B temtaberit 0* 21 agnoscamus Οβ 22 adfectum F: affectum rell. 24 procidentes 0 27 in se esse r: inesse codd. solitarios K1 deprehendit *βc )

547
deprehendet, quisque puritatem suam non hominibus ostentare, sed illius conspectui inuiolatam studuerit exhibere, quem latere omnia cordis arcana non possunt.

GERMANVS : Argumenta quibus infirmitatum indicia colligantur et rationem discernendarum aegritudinum, id est quo pacto uitia quae celantur in nobis ualeant deprehendi, dilucide satis aperteque percepimus: omnia siquidem cotidiana experientia ac diurnis cogitationum nostrarum motibus ita ut dicta sunt intuemur. superest igitur, ut quemadmodum probationes causaeque morborum euidentissima nobis ratione patefactae sunt, ita etiam curationum medella monstretur. nulli namque dubium est illum posse rectissime de remedio malarum ualitudinum disputare, qui earum prius causas atque origines conscientia aegrotantium adtestante deprehenderit.

itaque licet doctrina beatitudinis tuae nnlnerum nostrorum arcana nudauerit, quo fit ut sperare aliquid de remediis audeamus, quia tam euidens declaratio morbi spem remedii pollicetur, tamen quia primum, ut ais, in congregationibus initium salutis adquiritur et sani in solitudine esse non possunt nisi quos prius coenobiorum medicina sanauerit, perniciosa rursum desperatione concidimus, ne forte qui inperfecti coenobium reliquimus nequaquam iam in heremo perfecti esse ualeamus.