Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Quo ergo uel nobis uel ceteris qui eiusdem fragilitatis atque mensurae sunt remedio poterit subueniri, qui l [*]( 1 frequentia F ac fragilitatea ... 2 concurrentium om. K 2 sustinebunt F1 cum] eum Fl 3 confluerat F confluerent 0 4 pene BORK 5 dedicisse Rl 7 aput 0 8 eorQdem R 9 herimitica B 11 diurno BFO 12 perorrescant BlO perhorriscant Kl et BK: ut BFO 14 notabile BPO 15 estuent (ent in ras. m. 2) B 17 solitarium F 18 utramque parte K 20 quemammodum B 24 uirtutem BFO (an uirtutum?): uirtutis Rβν 25 aestimant R 28 adque B )

545
coenobialibus disciplinis tenuiter instituti ante eipulsionem omnium uitiorum habitationem solitudinis coepimus adfectare, uel quo pacto inperturbatae mentis constantiam et inmobilem patientiae poterimus adprehendere firmitatem, qui ipsas quodammodo scolas et exercitationis huius palaestram, in qua ad plenum erudiri ac perfici principia nostra debuerant, intempestiue intermissa coenobii congregatione dereliquimus ?

qualiter ergo nunc solitarie conmorantes perfectionem longanimitatis ac patientiae consequemur, uel quemadmodum has sibi inesse uel deesse uirtutes exploratrix internorum motuum conscientia deprehendet, ne forte, quia ab hominum consortio segregati nullis eorundem inritationibus prouocamur, falsa existimatione decepti tranquillitatem nos mentis inmobilem possedisse credamus ?

IOHANNES: In ueritate quaerentibus medicinam remedia curationum ab illo uerissimo animarum medico deesse non possunt, his praesertim qui ualitudines suas non desperando aut neglegendo contempserint nec uulnerum suorum pericla celauerint aut medellam paenitentiae procaci mente respuerint, sed pro languoribus ignorantia uel errore uel necessitate contractis humili et tamen cauta ad caelestem medicum mente confugerint. ideoque nosse debemus, quod si ad solitudinem uel ad abdita loca nondum curatis uitiis secedamus, effectus eorum tantummodo reprimatur, non extinguatur affectus.

latitat enim intra nos, immo etiam serpit radix omnium quae extirpata non fuerit peccatorum, quam adhuc in nobis [*]( 5 paleatram codd. quo BFO 6 debaerant 0 7 derelinquimus 0 9 quemammodum B 10 uel deeeie om. BF motuum om. BF conacientia manere prorsas deprehendet BFO 11 depraehendat R1 deprehendit β 12 eoromdem B aestimatione Rβν 18 inmobilem] hic fimt B posaidere βν 17 quia F ualetudines BFO1 18 neclegendo F negligendo Z pericla К1Zr: pericnla BFOIPc 19 celanerant Bl medelam B2F2Z2 paenitentiae om. BFO reepnerant Bl 20 langoribus 0 21 et tamen scripsi: et tandem codd. r tandem et c tamen et coni. Har- td 26 eztyrpata F exstirpata β fnerit BFOr: fuerint jg faerat e . ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 85 )

546
uiuere his deprehendimus indiciis. uerbi gratia eam in solitudine constituti aduentum fratrum uel breuissimam eorum moram cum quadam aestuantis animi anxietate suscipimus, inesse adhuc in nobis uiuacissimae inpatientiae fomitem nouerimus. cum uero cuiusquam fratris speramus aduentum, si eo pro necessitate aliqua paululum forsitan demorante uel tacita indignatio animi eius culpauerit tarditatem et mentem nostram intempestiuae expectationis sollicitudo turbauerit, irae atque tristitiae manifesta in nobis uitia residere conscientiae nostrae probabit examen.